Latin
161.5 to 161.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 161.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nescio an excurrisset iam ante obseruationem superiorem. Ex hoc porrò tempore coepit Caelum obnubilari flante Zephyro; ita vt deinceps neque Vererem, neque Lunam conspicere licuerit. ENSE DECEMBRI, Die 9. Vesperi. Fuerat Dies 29. superioris mensis varia, sed Mmaxima parte obscura flante Euro. Dies 30. satis serena, &gelida, Coro. Dies 1 huius mensis haud absimilis. Dies 2. satis pulcra. Dies 3. varia. Dies 4. obscura, &pluuia. Dies 5. etiam nebulosa; nocte sequente ninxit, Africo. Dies 7. obscura: nix haesit, glacies praedura. Dies 7. obscura; à meridie, aut paullò pòst nix coepta liquefieri. Dies 8. penè tota pluuia. Haec Dies 9. tota obscura, seu nubilosa, flante Vulturno. Vespere autem circa horam 9. cùm nubes nonnihil rarescerent, dehiscerentque, intermicantem 2c vidi. Accepto Telescopio, licuit bis, terve tam in ipsum, quàm asseclas attendere. Eae fuere omnes Ioui ad occasum; positus verò ses labuit. Oriens Gassendi Obseruationes. Oriens Q Fuit a minima, &non-nihil, vt visum est rubea; c maxima, &lucis lenta: b, d, mediocres, sed d obtusiuscula.