Latin
164.5 to 164.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 164.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò, quia constitueram circa Refractiones esse cautior, quàm ante annum extitisse quò Obseruationes tam praesentes, quàm tunc, aut aliàs habitae possent ratione congrua cari ad calculum; idcircò praeter duo pinnacidia per vtrumque Radij brachium mobilia, duo alia fixa constitui in ipsis propè brachiorum extremis, quorum vnum ad Aquilam, aliud ad sinistrum humerum &ita semper conuerteretur inter obseruandum iteratò distantias, vt ex vns Stella deflectendo ad aliam, talia pinnacidia Mercurium spectantia exigua duntaxat motionem egerent. Sed &apparaui Quadratum, quo superiore anno vtebar, eo animo vt quobrquam cumque Mercurij distantiam ab alterutra Fixarum captarem; sed potissimum à sinistro h mero &ad Mercurium magis perpendiculari simul obseruarem altitudinem tam q Aquilae, aut alterius Fixae. Et eiusmodi quidem altitudines non tam erunt praecisae, quàm si caperentur Organo maiore: vix tamen vnquam abfuturas sextante gradus, seu 10. minutis pceosioue praecisione coniicio. Haec scripsi ante Obseruationem; pòst sic obseruando processi, ex quo Q derectus est, distiterunt inter se Falto 950. seu 5. grad. 26. min. Aquila 4900. seu 26. grad. 6. min.