# Opera omnia. Vol. 4 164.5-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 164.5 to 164.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/164.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/164.5

Porrò, quia constitueram circa Refractiones esse cautior, quàm ante annum extitisse quò Obseruationes tam praesentes, quàm tunc, aut aliàs habitae possent ratione congrua cari ad calculum; idcircò praeter duo pinnacidia per vtrumque Radij brachium mobilia, duo alia fixa constitui in ipsis propè brachiorum extremis, quorum vnum ad Aquilam, aliud ad sinistrum humerum & ita semper conuerteretur inter obseruandum iteratò distantias, vt ex vns Stella deflectendo ad aliam, talia pinnacidia Mercurium spectantia exigua duntaxat motionem egerent. Sed & apparaui Quadratum, quo superiore anno vtebar, eo animo vt quobrquam cumque Mercurij distantiam ab alterutra Fixarum captarem; sed potissimum à sinistro h mero & ad Mercurium magis perpendiculari simul obseruarem altitudinem tam q Aquilae, aut alterius Fixae. Et eiusmodi quidem altitudines non tam erunt praecisae, quàm si caperentur Organo maiore: vix tamen vnquam abfuturas sextante gradus, seu 10. minutis pceosioue praecisione coniicio. Haec scripsi ante Obseruationem; pòst sic obseruando processi, ex quo Q derectus est, distiterunt inter se Falto 950. seu 5. grad. 26. min. Aquila 4900. seu 26. grad. 6. min.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
