# Opera omnia. Vol. 4 17-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/17-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/17-4

etiam Cosmicè oriri, & occidere (tametsi minùs propriè) quod Astrum oritur, occiditve interdiu, seu donec Sol est supra Horizontem. Acronychus autem tam Ortus, quàm Occasus est, qui spectatur propriè circa ipsum tempus occidentis Solis, seu initij noctis; vnde factum nomen (deprauatè nempe Chronicum appellant. ) Nam si quod Astrum vnà cum Sole occidente occidit, Occasus est Acronychus; & si quod iterum occidente Sole(hoc enim etiam heic inculco) ex aduerso oritur, Acronychus habetur Ortus Acronycho Ortu intelliguntur oriri per Autumnum Pleiades, coorientes scilicet Tauro, in quo vt dictum est, sunt sitae, donec Sol in Scorpione degens ex aduerso occidit, iuxta illud Ouidij Vt careo vobis, Scythicas detrusus in oras Quatuor Autumnos Pleias orta facit. Quo loco vides obiter, eundem Autumnum exprimi, à Virgilio quidem per Occasum, ab Ouidio verò per Ortum earundem Pleiadum. Sed videlicet prout ille Occasum Cosmicum intelligit; Pleiades enim per illud tempus manè occidunt: iste Ortum Acronychum; caedem enim tunc vespere oriuntur. Acronychi Occasus rariora sunt exempla; nam quòd volunt quidem Sagittarium intel ligi Oceasu hoc occidere, cùm Lucanus expressurus crepusculum, proximè aestiuum Solstitium, ait, Nam Aute tibi Eoae Atlantides abscondantus, - Nam Sol Laedea tenebat Ginosiaque ardentis decedat Stella Corona) Sidera, vicino cùm lux altissima Cancro est, Nox tum Thessalicas vrgebat parua Sagittas Debita quàm sulcis, &c. Sic innuit Ouidius Aquarij ortum, dumds Constat non posse Sagittarium occidere tunc,

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
