Latin
175.5 to 175.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 175.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et verò quia nudo visui credendum non fuerat (quippe is Eclipseos quantitatem minuit, dum luculam superstitem adauget impensiùs, proximè nempe digito vno, vt obseruare hac vice licuit) ea propter simul apparâram quinque Telescopia libus Luna conspiceretur. Quatuor illorum in amicos deinceps distribui, vnum ipse mihi Fleruaui; cùm intereà frequens adessem sectanti, obseruitantique Fixae altitudinem ad habenda varia horarum momenta. Constitueram quidem praeterea tum ipsius q altitudinem venasper omneis defectus semidigitos; sed tum magnus Quadrans, quem ad hoc destinaueram. incommodo satis fuit loco; tum is, quem illi praefeceram, haud satis esse &expertus, &acturatus potuit. Volueram praetereâ (imò coeperam) Lunae locum crebrò venari ex distantia cius à &&vicinis quibusdam Fixis; verùm quia id nimiùm me interturbasset, cui caetera omnla erant exploranda, idcircò curam deposui, vt rei magis necessariae magis sedulam operam praestatem. Solùm accepi diametrum Lunae circiter maximum defectum; idque semel, &itetum; dum magnis solùm interuallis semidigitorum fiebat variatio. Porrò vt bona accidit sorte nubila à Solis occasu magis, magisque adtenuari, crebrisque niatibus discerni, ita Eclipsis contigit seriùs, quàm iuxta Ephemeridem Keplerianam suppu dissem: scilicet vt intereà nubes fierent dissipatiores. Et crassiores quidem nonnullae inuitunt initium; sed tamen tum hiatulus praecedens inumbrationem coeptam insinuauit; tum nuitas nubium subsequentium permisit vtcumque semidigitum primum aestimare; tum deim licet nubes deinceps variè interuenerint, licuit nihilominùs satis accuratè singulos semidigitos obseruare, designaréque. Circa finem, notandum est eius momentum fuisse accePtum, cùm primùm margo Lunae occiduus, quo Eclipsis desiit restitutus formae suae circulari appatuit apparuit, idque per Telescopium; caererùm enim adumbratio, &obscuritas, quae praetedere Eclipsin, &consequi adsolet eam Lunae regionem adhuc occupabat. Exspectaui alCirtem deinceps donec illa ad sensum euanuit, momentúmque horae etiam adnotaui.