# Opera omnia. Vol. 4 189.5-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 189.5 to 189.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/189.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/189.5

Visum est ergo Caelum serenari circiter meridiem Diei primae; verùm sub horam tertiam obductum est iterum Caelum, pluitque exinde fere ontinenter & reliqua die & Die 2. & Die 3. ad ipsum vsque noctis initium. Sub horam nonam vespertinam nubila rariora sunt facta, Lunáque potuit, malignè licet, transmittere radios Sub horam 10. attenuatis adhuc magis nubilis, circumposita fuit Lunae Halos, ac supernè potissimum; ex quo spes facta serenitatis. Videbantur nubes agi Caeciâ. Die 4. Caelum satis pulcrum, reuixitque calor, qui pluuiis superioribus exstinctus penè fuerat. Manè tamen attendere ad & non licuit propter nubila ortum occupantia. Sequuta nox serena est. Hinc expergefactus manè non multùm ab hora 2. huius Diei 5. conscendi in Obseruatorium, quod suprâ tectum domus suae noster ille Fabricius me non inuito construi curauit. Ex eo tum reliquus horizon satis liber conspicitur, tum qua parte debuit ante Solem exoriri g ad 3. vsque gradum patet. Imaginatus ergo & constituere prope debere triangulum aequicrurum cum Medusae capite, & lucida V circiter eum locum assiduè attendi. Aduocatus etiam Corberanus est; sed neuter toto mane spectantes detegere F potuimus. Porrò cùm Caelo reliquo minores Stellae iam disparuerint, & R foret adhuc altus gradibus circiter 11. venatus sum illius locum, manente eo Radij situ, qui in postremò habitis obseruationibus fuerat. Itaque distitelunt interse T & dextrum femur internum Ophiuchi iam euanescens 2000–565. hoc est 8. grad. min. 4 1/2 dubito. R & lucida in humero sinistro + penè euanescens 2900––553. hoc est 19. grad. min. Reliqua dies fuit serenissima, Coro lenissimè spirante. DIE 6. Manè, sereno Caelo, & aura non magna, obseruaturus adfui ab hora vsque secunda & quia tunc nullum vestigium aurorae adhuc apparebat, Radium ad R applicui, distiterunt ergo inter se T & dextrum femur internum Ophiuchi 2000–578. hoc est 8. grad. o. min. R & Poples sinister Ophiuchi 2000–1053. hoc est 17. grad. min. 191/2. R & lucida in humero sinistro – 2900–567. hoc est 19. grad. 25. min.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
