# Opera omnia. Vol. 4 2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, INSTITV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/2

Praetereo & ex Tabulis Ephemeridas, sou Diaria parari, quae videlicet certis motuum, atque temporum constitutis initiis, exhibeant quibus in Caelo locis Sol, Luna caeteraque Astra diebus singulis sint, ac inter se configurentur Porrò cùm Astronomia pars sit praecipua Cosmographiae, siue delineationis Mundi, sicque nihil possit congruè de Caelo, ac Sideribus dici aut intelligi, nisi habeatur Systema Mundi generale ob oculos; ideò subiiciendum fuit Schema, quo dispositio partium Mundi, qualis vulgò & concipi, & tradi solet, repraeientetur In ipso, quem Orbiculum vides intimum, Terrae, & Aquae globum refert; succedentes duo circuli Aërem, & Ignem (quae duo Elementa superiora sunt) repraesentant Circuli vndecim sequentes Caelos vndecim mobileis exhibent, septem scilicet Planetarum proprios, dictosque Lunae, Mercurij, Veneris, Solis, Martis, Iouis, Saturni: vnum Stellarun Inerrantium, quod idcircò Aplanes, & Firmamentum dicitur: duos Crystallinos, ita dictos quòd, cùm sint ἄναστροι, expertes Sideribus, speciali ratione pellucidi sint; ac vnum denique Supremum, ipsum quoque ἄναστρον, & Primum Mobile appellatum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
