# Opera omnia. Vol. 4 211.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 211.5 to 211.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/211.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/211.5

Pytius, & Procyon euanescentes 2900––1675. hoc est 25. grad. 41. min. Non longè post Caelum obductum, agente nubeis Africo, licet nos per-flaret Vulturnus. Fluere coepit ab hora pomeridiana circiter secunda aliquoties tonuit sub quartam Inter 5. 56. varia fulgetra sine tonitrubus. A 6. in 7. pluuia effusissima. Ante & post 10. & vsque fl. vberrima pluuia, verùm cum fulguribus tonitrubusque validissimis. Dejecit porrè diminis ictus crucem illam chalybeam impositam fastigio Turris Sancti Ioannis extra moenia. intra ciuitatem fulmen aliud penetratis cuiusdam domus tabulatis aliquot exanimauit asisum illaesis duobus puerulis adiacentibus in stabulo eodem. Mitto quòd nuper seu Die 8. rec fiuius mensis, cùm Dracenae, seu Draguignani populi processio ex vrbe egressa intra vrbem speretur, extremam partem quae constitit sub tecto ad portae custodiam, donec pluuia defineret fulmine sic fuisse percussam, vt octo seu viri, seu foeminae vitam exhalârint, plures ad vsque 40. oblaesi variè fuerint. Notatum inter caetera adolescentem exanimatum, in cuius ote non fuerint nec lingua, nec dentes reperti, nempe, vt aiebant, quod fuisset blasphemus. Mitto etiam quod Verderiae sub finem mensis superioris fulmen varia patrauerit, notabilepraecaeteris quod papyrus, quo inuolutus puluis pyrius fuerat in cineres abierit, qui prope intactum puluerem fuerint reperti. Ita retulit, qui se vidisse asseruit, quique requisitus an ictum quasi proximum inaudiisset (scilicet intra domum fuit, & suo sub cubili calceum semi-ambustum nibuit) respondit non vnicum ictum, sed plurimos fuisse, eosque creberrimos; quippe eodem srè momento varia per totam domum peregit. DIE 23. toto penè manè pluit. Aër iam refrigeratus. Coeperunt nubes sub vesperam ad neridiem potissimùm, occasumque rarescere, cùm hae Africo, illae Zephyro agerentur. Gassendi Obsernationes. DIE 24. Manè, Cùm reliquo Caelo nubes spargerentur, agente semper Africo, fuit tas men exortus praesertim serenus. Inuitatus proinde sum ad explorandum num fortassis detegeretur Z at ille noluit conspici, licet partim mons, partim nubes non occupauerit vltra gradum altitudinis prope 5. Interim restituto Radio, cui aliquid interuenerat, distiterunt inter se& sub horam quidem 5.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
