# Opera omnia. Vol. 4 229.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 229.1 to 229.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/229.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/229.1

planum feci Z non ferri in Epicyclo, qui infra Solem totus detineatur, sed circum, ac supra, & infra sic obire motum, vt tum cùm directus est euadat Sole superior; & praeter ipsum transeat, attendere constitui si quicquam in Sole deprehenderetur Et iam quidem ante duos dies Macula defecerat, quae priùs in O fuerat obseruata. Die tertia uperiore neque Macula, neque quicquam aliud in O apparuit, seu in ipsa meridie, seu con sequentibus horis. Scilicet etiam ipso die ante coniunctionem artenddere volui; ne obiici posset ipsam coniunctionem sic fortè praeoccupauisse, vt antè Solem exorientem diei quartae contigisset. Eademmet de causâ ne obiici posset, sic fortè retardatam fuisse, vt post occasum eiusdem diei celebrari potuisset, ad Solem etiam die quinta exorientem praestò fui; cùm in illo tamen duos iam gradus alto, & ex nubecula emergente nihil planè apparuerit. Caeterùm ipsa die quarta, licet nubes variè interuenerint, quas leuior Vulturnus agebat, Sol tamen ita inclaruit, vt perspicuè attendere, & obseruare licuerit neque Mercurium, neque Maculam vllam in eius disco exsistere seu in ipsissimo exortu, ac in altitudine gradus vnius cum semisse, seu hora nona matutina, seu meridiei tempore, seu 2. 3. & 4. horis à meridie, & quovsque Q nube crassa exceptus, depressus est ad tertium gradum Nec verò quisquam obiiciat fieri coniunctionem potuisse tempore noctis seu praecedentis, sen subsequentis diem quartam. Tametsi enim coniunctio in ipsa media nocte fuisset; nihilominus, quia discus O praetercurri à g nisi horis proximè 20. non potuit (scilicet ob conspirationem in easdem parteis, & motum Z non velociorem Solari, quàm proportione 8. ad 5. ) idcircò vieri in Q& debuisset etiam hora secunda pomeridiana diei tertiae, aut decima etiam matutilia quintae, Dici posset Q maiorem habnisse latitudinem, quàm Ephemeris Kepleri praescribat Attamen cùm ante treis annos (septima nempe die Nouembris anni 1631.) Z sub O fuerit obseruatus in ea latitudine, quae vno duntaxat minuto ab Ephemeride discreparit, verisimillinum sanè est non potuisse maiorem iam ex eisdem principiis consequi discrepantiam. Sed demus & transiisse non vno minuto propius centrum, vt tunc temporis, verùm 8.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
