# Opera omnia. Vol. 4 245

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 245. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/245

Iurare tamen noluerim, & credibilius est oculi hallucina tionem fuisse. Hac Die vt sequentibus maculae in O visae sunt, oGSo H ΘPG DIE 12. Manè. Ea fuere toto Caelo nubila ab occasu acta, vt videre 20 non permise rint; R autem semel; distiterunt autem R & Cor no 2900–1212. hoc est 23. grad. 5. min. Illicò verò Aquilâ (sicuti opinatus sum) ad exortum alta grad. 121/2 ( margine orientali remotóque, & Spica 2000–220. hoc est 12. grad. min. 34 1/2. (eodem sed vicino & Borea lanx L 2900––423. hoc est 18. grad. min. 351/2. Caeterùm cùm pingere (ob nubeis non licuerit, obseruaui tamen quam voco Carthusiam adeò fuisse limbo decrescenti propinquam, vt vix ipsius vestigium visum fuerit crastina luce superfuturum. Quin dicta mihi insula niuea adeò etiam distitit ab orientali margine, vt vix abesset minùs ab ipso, quàm ab occiduo decrescente. Sic partes etiam reliquae longe ampliùs versus occasum promotae, quàm per aestiua decrementa. DIE 13. Manè. Cùm superiore Vespere obseruare nihil licuerit ob nubium crassitudinem; sunt tamen hoc manè nubes attenuatae tum circa (tum circa & etsi non ea tenuitate, vt Medicei circa illum discerni potuerint;) quare haec obseruata sunt, distiterunt inter se (margine orientali vicinóque, & Cor nυ 2900–. 892. hoc est 21. grad. min. 161/ ( eodem sed remoto, & Spica ih 2900–1520. hoc est 24. grad. 49. min. A cornu Boreo & lanx Q Borea 2000–399. hoc est 13. grad. min. 351/2. Fuit (medio tempore alta secundum marginem supremum 25. grad. 50. min. nondum putà in meridiano, Spica vlterius 34. grad. 55. min. & momento pòst 2c 12. grad. 45. min. & & Pollux 2000–318. hoc est 13. grad. 8. min. Alto 22 11. grad. 15. Polluce 9. gr. 15. min. & & Ceruix & 2900–1708. hoc est 25. grad. 52. min. Alto &c 9. grad. 40. min. Fuit totc mane R obductus crassissimis nubibus. Ab exorto Sole in secundam vsque pomeridianam Caelum varium; exinde penitus obscurum, sub horam etiam 11. vespertinam nonnihil pluit. Die 14. manè, tametsi interdum intra timas nubium Spica enituerit, nusquam tamen (emergere potuit cùm attentissimè obseruarem, si quà Australem frontis no obtegens deprehenderetur. Rursùm autem ab exorto O dies varia in tempus vsque pomeridianum quo penitus obductum est. Die 15. manè Caelum varium; sed Corus tamen adeò vehemens, vt sub dio esse, aut quicquam obseruare non permiserit. Reliqua dies satis pulcra.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
