Latin
25.6 to 25.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 25.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hi quidem propriè fuere, qui inuexe re Secundos motus; supponentes nempe nor posse vni, &eidem mobili duos per se motus competere solùm, cùm vnus per se fuerit competere posse alium ex accidenti, siue ab extrinseco; vt dum Nauta à prora in puppim, idque, v. c. in Austrum mouetur per se: nam interim ex accidenti, seu ad motum nauis mouetur in partem contrariam, videlicet in Septentrionem. Cùm ipsi porrò Sphaeras totalcis singulorum Planetarum in plures Sphaeras, orbeisve partialeis subdistinxerint; aliqui tamen fecere omneis istos orbeis ὁμοκέντρους, Concentricos, hoc est idem cum ipsa Terra, siue Mundo centrum habenteis; aliqui verò aut ex toto, aut ex parte ἑκκέντρους Eccentricos, hoc est centrum extra, seu aliud habenteis, quàm Terram, aut Mundum. Hypothesis Concentricorum inducta fuit ab Eudoxo, à Calippo autem, &Aristotele amplificata. Nam Eudoxus primùm, praeter Sphaeram Inerrantium singularem, attribuit Soli Sphaerae partialeis treis, Lunae totidem, singulis aliorum Planetarum quatuor; &ea quidem lege, vt suprema quaeque in omnibus Planetis sequeretur motum Sphaerae Inerrantium, siue primi Mobilis (neque enim aliud ab ea agnoicebat) succedens ferretur in Ortum secundùm longitudinem; tertia faceret varietatem latitudinis; quarta, quibus adesset, faceret libratione quadam directionem, &retrogradationem. Ille proinde Sphaeras Planetarum 26 numero statuit Calippus autem nullam quidem Sphaeram adiunxit in Saturno, ac Ioue, sed in ipsis Marte, Venere, ac Mercurio singulas; in Sole atque Luna binas. Quo consilio, reticent omnes. Ille proinde Sphaeras Planetarum 33 numero fecit Aristoteles denique singulis Planetarum Sphaeris, quae non sequerentur motum Inerrantium, adiecit alias totidem, quas &Reuoluenteis vocauit, quòd caeteras reuoluerent, easque Inerrantium motui conformarent (nisi quòd Lunae, vt infimae nullos Reuoluenteis necessarios censuit.) Quare &Calippicis super addens 22. constituit Planetarum Sphaeras de soliditate Sphaerarum Caelestium requieSphaeras numero 55.