Latin
259.1 to 259.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 259.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
circiter gradibuOorâ occiduâ vicináque, &Q 2000––1058. hoc est 17. grad. 21. min. Obnubilatum postmodum eodem Coro Caelum, ac paulatim ita obductum, vt tota dies reliqua fuerit &obscura, &frigida. Eadem Die, Vesperi, cùm nubes aliquoties tenuescerent, licuit semel, aut iterùm Iouem, Lunamque interuidere. Est etiam semel Procyon, tametsi perquàm malignè visus; tum verò distiterunt inter se &&Procyon 2900–161. hoc est 17. grad. min. 5 1/2 margine occiduo vicinóque, &2c 2900–1390. hoc est 24. grad. 5. min. Fuit tum (alta superiore margine grad. 33. 3c grad. 53 Dies secunda sequens fuit tota pluuia, flante nunc Caecia, nunc Vulturno, nunc Africo; dëris temperies propemodum vernans. DIE 3. Vesperi, Eclipsis (. Flauit Corus, ac coepit nubeis ab hora vsque matutina circiter quarta discutere, rarasque solùm transtulit ab hora circiter octaua. Caeterùm ea fuit venti vehementia, vt vehementiorem non meminerim, &cùm serenitatis spem pro Eclipseos obseruatione penè indubiam fecerit, fecerit tamen dubium exequi-ne quaedam ex iis, quae destinâram, foret passurus. Sanè, cùm à meridie procurarem apponi lintea, quibus vis eius reprimeretur, mirum quanta colluctatione contra nitendum fuerit, vt paucula consisterent, nec distupta pessundarentur. Neque verò desiit proptereà sese ita insinuare tum supernè tum apertura ad Ortum, ac Meridiem necessariò relinquenda, vt creditus fuerit molestissimus futurus. Praeter violentiam cum clangore per aërem horisono frigoris fuit extra Solem prope intolerabilis. Quippe &glaciem tota vrbe praeduram induxit, quam hac etiam Die 4. eodem perseuerans rigore obfirmat, &commemini inter ipsos obseruationis conatus gelatum mihi prae manibus, ac in calamo fuisse atramentum, adeò vt non sine labore singula describere, delineatéque licuerit. Quin ob eam causam me non conuenit, vt pollicitus fuerat; venerandus senex Galterius; &cùm Fabricius optimus Obsernatorium conscendisset, vix durare illic momento prae frigore potuit; scilicet aliàs, debilis, ac sanitatis parùm firmae. Vnus interfuit, substititque praeclarus iuuenis Meynerius, qui me non parùm adiutauit in moderando Quadrante altitudinibus tum Lunae, tum Fixarum accipiendis, cùm ipse attentus potissimùm forem respectandis Telescopio Lunae Phasibus, comparandisque cum schematibus similibus iis, quae per singulos defectus semidigitos apparaueram superiore anno.