# Opera omnia. Vol. 4 261.5-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 261.5 to 261.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/261.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/261.5

Ita effectum est, vt Luna obscurior ad Boream semper fuerit, clarior ad Meridiem; putà, quia illinc vmbrae centrum, inde extremum habuit. Non fuit verò vnquam obscuratio tanta, vt non ptaecipuas maculas obseruare licuerit, ac potissimum toto eo triente, qui prae caetero disco flauescebat. Et quamuis ad limbum maximè obscurum maculae aegriùs discernerentur, adhuc tamen detectae sunt; vt & limbus ipse distinctissimè à reliquo Caelo semper fuit discretus. Curaui Pictorem per haec tempora variantium colorum exhibere seriem; at cùm iam colores conemplor, & Lunam ipsam reminiscor quaedam apparet diuersitas; adeò res difficilis est in rebus eiuscemodi naturae imitatio. Sed vt ad ipsam Luminis Recuperationem reuertar, haud in ea esse beato sic licuit, vt circa amissionem fueram. Quippe ob situm Lunae variatum emouendus fuit Quadrans ex quieto satis (pro venti conditione) angulo effectumque est, vt positus varios inter obserdandum tentando, ipsum plumbi filum bis abruptum fuerit, & cùm Stellas variè commulate oportuerit, coactus tandem fuerim pristinum situm repetere, & missa cura obseruandae Lunaris altitudinis, attendere ad vnicum, qui abundè altus in Ortu fulgebat, Arcturum. En verò, vt priùs, qua serie altitudines singulae se habuerint, nmus Tempora inTuno Digiti decreTempora inde elicita, Reguli, marginis incentis DefeFide elicita aliarum subductis paferioris ( ctus xarum rallaxibus hora min. grad. min. hora min. grad. min.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
