Latin
262
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 262
Unproofread scanNot analysed yet
Finem autem dico, cùm primùm limbus superior, seu occiduus (apparere coepit restitutus &cum reliqua lucidiore circumferentia cohaerens, idque Telescopio. Scilicet absque Telesco pio tanta adhuc densitas vmbrae ad eam partem superfuit, vt videretur adhuc esse quasi Pi giti vnius Eclipsis; cùm aliàs Telescopium vmbram valdè dilueret, ostentaretque aliquam duntaxat nigricantiam. Porrò cùm eodem Telescopio nigricantia illa videretur excessisse penitus Arcturo alto gr. 33. seu hor. 10. m. 45. ipsa tamen adhuc sine Telescopio admodum sensibilis Tum Arcturo alto gr. 34. seu hora 10. min. 50. eadem nudo oculo debilitata valde aphisseu Arcturo autem alto gr. 34 1/2. seu hora 10. min. 53. discerni aegrè potuit. Arcturo alto grassum hora 10. m. 56. aegerrimè penitùs. Denique Arcturo alto gr. 351/2. seu hora 10. min. 59. nilli ampliùs vmbrae vestigium superesse visum est; ac saltem Arcturo alto grad. 36. seu horari. min 2. Luna iam luce clarissima vndique refulgens apparuit. Ad arcus vmbrae quod attinet, ij maiore parte conspirant ad exhibendum diametrum vmbrae triplo maiorem diametro Lunae. De omnimoda tamen praecisione spondere noluerim, quod in disco Lunae vix vnquam notari tria insignia puncta praecise potuerint per quae arcus ducerentur. Itaque in hoc schemate exhibeo solùm quatuor puncta per quae Luna vmbram subiit ac lucem recuperauit. Arcus omitto ducere, qui etiam aliàs inter obseruandum foeliciùs opinor ducentur. Ipse quia malus sum Pictor exhibeo heic duntaxat nudum circulum (qualem in Epistolis pagina 77. sed malè effgiatum habes) quem si Periphaeriam intelligas Lunae A erit punctum Initij Eclipseos, B Immersionis, D Finis.