# Opera omnia. Vol. 4 263.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 263.1 to 263.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/263.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/263.1

Addo punctum D fuisse è reMmea gione Caspiae illius maculae, seu tantillum supia eius medium, B paulo supra medium pedis Aquis-Sexmaioris illius Homuncionis, C vix quicquam supra aliam maculam quasi oppositam, & aequa- tis, Martio. lem Caspiae, & ad laeuam Vmbilici, A denique sensibiliter supra aliam longè minorem, margihisque valde vicinam. Addo iterùm ex meis picturis colligi ab A in C gradus Lunaris circumferentiae 25. à C in B 142. à B in D 30. à D in A 163. Restat vt ex varia collatione temporum, quae tam per crementum, quàm per decrementum Eclipseos sunt deducta superiùs, eliciamus & medium tempus, & durationem Eclipseos. Quare compatando momenta digitorum, seu Phaseon similium, eà Medium tempus exhibent cum discrimine minutorum 4 1/2. nempe Digitus nonus crescens cum decrescente comparatus exhibet hor. 8. min. 411. Digitus verò 112. hor. 8. min. 451/2. Verùm quia ex caeteris, quae in tempora intermedia cadunt, maxima pars exhibet hor. 8. min. 43. eapropter hoc Medium esto. Caeterùm habito respectu non tam ad hoc medium, quàm ad momenta obseruata, ex comparatione initij Eclipsos cum totali Immersione colligitur Tempus incidentiae hor. 1. min. 8 1/2. Ex comparatione Totalis Immersionis cum Emersione, seu Recuperatione lucis, colligitur Mora in vmbra totali hor. 1. min. 37. sicque dimidium Morae hor. o. min. 4812. Ex comparatione Recuperationis cum fine Eclipseos, colligitur Tempus Emersionis hor. 1. min. /. Ex comparatione denique initij, ac finis colligitur Tota duratio Eclipseos horarum 3. min. 51. ac proinde dimidium hor. 1. min. 5 5 1/2. Heinc nota insigne discrimen obseruationis cum Ephemeride Kepleri. Per hanc enim debuit esse duratio dimidia hor. 2. min. 8. ac proinde duratio tota horarum 4. min. 16. vbi differentia est min. 24. Similiter Mora dimidia esse debuit hor. 1. min. 0 1/2. ac proinde integra Mola hor. 2. min. o 1/2. vbi differentia est min. 2 31/2. & vtrobique quidem abundans. Ita cùm Vraniburgi contingere Medium Eclipseos debuerit hor. 9. min. 22. differentia foret à nobis min. 39. quae sanè tanta esse non potest inter meridianos Vraniburgicum, & Aquensem. Paucis pòst diebus ecce accipio quid memoratus Bollonius Diniensis Canonicus vnà cum Lautaretio Medico obsernauerit. Is non ventum vllum, sed nubeis causatur, & cùm conatus fuerit varias captare altitudines, has tamen vt praecipuas, ac prae caeteris tutas profert. Ac primùm quidem. Cùm defectus crescens foret Digiti 1. Altitudo marginis superioris (fuit partium Vmbrae Rectae in Quadrato suprà descripto 2200. seu 12. grad. 24. min. Reguli verò earundem 6200.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
