# Opera omnia. Vol. 4 263.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 263.5 to 263.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/263.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/263.5

seu 31. grad. 48. min. ac proinde hora 6. min. 56. Cùm defectus foret Digit. 6. Alritudo (eodem margine fuit 3700. seu 20. grad. 18. min. Reguli autem 7500. seu 36. grad. 52. min. ac proinde hor. 7. min. 15. Cùm foret primùm tota (immersa in tenebras, Altitudo eius fuit eodem margine 4800. seu 25. grad. 38. min. Altitudo verè Mediae cinguli Orionis vltra meridianum 8100. seu 39. grad. 0. min. ac proinde hor. 8. min. 2. Deinde cùm defectus decrescens foret Digit. 11. Altitudo (fuit inferiore margine 8625. sen 40. grad. 47. min. & humeri dextri Orionis vltra metidianum 7000. seu 35. grad. 0. min. ac proinde hora 9. min. 45. Cùm foret Digit. 9. Altitudo (eodem margine fuit 8900. seu 41. grad. 40. min. & humeri dextri Orionis 6750. seu 34. grad. 1. min. ac proinde hor. 9. min. 5 11/2. Cùm demùm cessaret Eclipsis, Altitudo (eodem margine fuit 9350. seu 46. grad. 56. min. svidelicet in Vmbra Versa) Procyonis verò in Vmbra Recta 8800. seu 41. grad. 21. min. ac proinde hor. 16. min. 401/2. Non longè post fuit etiam altus humerus dexter Orionis 4600. seu 24. gr. 42. min. ac proinde hor. 10. min. 47. Inconstans inde colligitur Meridianorum differentia Diniam inter, & Aquas Sextias, Et consentiunt quidem tempora Digiti primi crescentis, & Digiti noni decrescentis, vt differentia sit minutotum 5. Mihi tamen praesertim tuta differentia minutorum 3. quae colligitur ex tempore defectus Digit. 6. cùm ob alia ratiocinia, tum quia illi suffragatur differentia min. 2–. quae colligitur ex tempore finis. Sustineo tamen propter differentiam min. 61/2. quam exhibet tempus obscurationis Totalis, quae videtur non ita magnis subesse ambagibus. Accipio etiam literas à Valesio, qui tam Gratianopoli, quàm Viziliae & ventum, & nubeis causatur, ventum quidem à quo fuerit perpendiculum nimis agitatum; nubeis verò, quae solùm sinem Eclipseos fecerint conspicuum. Porrò desinente Eclipsi, scribit Procyonem sibi altum fuisse Gratianopoli 40. grad. ferè, fuerint 391/2. Fuit ergo hora 10. min. 471/2. Scribit & fuisse Feroneo olitori Viziliano Pollucem altum grad. 57. min. 12. Quamobrem fuit illic hora 10. min. 491/2. Et parum quidem morandum est eiusmodi duorum minutorum discrimen, etsi vterque ille locus meridiano eidem vel omninò, vel proximè subiaceat cum duarum leucarum distantia ad meridiem. Hoc demiror potiùs; cùm Meridianus ille haud videatur à Diniensi multùm abesse, inter illum tamen, & Aquensem colligi differentiam min. 10. nisi fortassis haud valdè tutum ex vnica Phasi obseruata ratiocinari; seu quia illa habet latitudinem, cuius extrema à diuersis obseruatoribus capi possint; seu quia si aliquis error in obseruationem aut designationem subrepat, haud sufficitur alia obseruatio, qua corrigatur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
