# Opera omnia. Vol. 4 270.5-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 270.5 to 270.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/270.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/270.5

DIE 13. Manè, cùm fuissem ab ipso vsque diluculo exsperrectus, vt Corsicam deregerem, inuidere id spectaculum nubes. Licuit tamen sub horam quintam obseruare Q in eadem recta linea cum extremis cornibus (. Erat autem Q Lunae ad meridiem, visaque est diameter (posse quinquies intercipi inter Q & vicinum suum, seu Austrinum cornu, tamersi vel ex eo fuit aestimatio difficilis quòd nubes penè continentes Sideribus hisce subterueherentur. Fuit Caelum obscurum sub meridiem, cùm Grassa digrederer; accessi autem denique sil Crepusculum in oppidum Monteis; sed eò nimirùm contendi per deuia, vt inspectarem Ril pem incisam (opus Romano nomine dignum) qua Cyanei fluuij Scaturigo altera traducta est olim, cùm à quinto lapide vsque per saltus, ac nemora Forojulium deduceretur. Die 14. Manè licuit ex illo oppido Corsicam detegere, aurorâ nondum admodum clarâ, Caelóque ad ortum sereno. Diuersatus Castellanae sub meridiem, inuisi atque degustaui ex fonte salso, quilif manat. Vesperi autem, cùm essem Murae degustaui ex fonte salso, qui in Moresio oppido, ilque non modò fonte priore, ac etiam alio Tartoneo, indicatus est salsior; sed & ritè commemini Salsedinem maris non posse cum Salsedine huiusce fontis comparari: deprehendi deinde illam decies, aut etiam duodecies Salsiorem. Die 15. spectaui magna cum admiratione fontem illum Collis Martiensem, quem tam impransus, quàm à meridie obseruaui octies intra horam effluere, totiesque aquas cohibere; sed interuallis inter se non omninò aequalibus: quippe aliquando arteria pulsabat mihi octingenties, aliquando septingenties, aliquando plus, aliquando minùs. Crescebat autem effluxio per pulsationes 50. decrescebat per reliquas, sed decremento sub finem penè insensibili, cùm alueolus non omninò quidem, sed penè exsiccaretur. Mitto aquae copiam in summo effluxu paulò ampliorem digito visam. Pluit copiosè admodum, cùm sub Vesperam Thoraminam redij. Dies 16. pulcerrima fuit, qua Diniam tandem reductus sum. Die 17. sub Vesperam vehemens pluuia. Tempus exinde varium, ad diem vsque 26. qua per noctem ninxit ad duas vsque ab vrbe leucas. Hinc aër summè refrigeratus hebdomade tota sequente. Adlapsus (ad tertiam in fronte no DIE autem 30. Vesperi, idque Diniae, cùm ad (attenderem, & viderem illam occupare locum Australis trium in fronte no, maximum statim, seu Galileanum vsurpaui Telescopium, vt explorarem, si qua fortè Stella circùm detegeretur. Detexi verò illam supernè non longè quidem à (perpendiculo, ac vix tantum ab ora (vicina distantem, quantum lata apparebat Caspia illa macula, hoc est quanta proxima est / pars diametri Lunaris.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
