Latin
272
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 272
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm à superiore vsque obseruatione sic bipertita &tempora fuissent vt matutinis serenitas, pomeridianis, ac vespertinis frequentia nubium obtineret, idque cum fulguribus, tonitruis, pluuiisque copiosissimis, paucis omninò diebus exceptis; hoc tamen die fulgurauit, tonuit, pluit ac per vices etiam, sed leuiter, grandinauit ab antelucano vsque tempore in horam decimam matutinam; postmodum verò Caelum fuit maxima ex parte serenum, donec sub finem Crepusculi totum rursus obductum fuit. Dum hoc prouiderem, &sub horam quidem 9 1/2. distiterunt inter se R &Cor nυ 3500–888. hoc est 24. grad. 22. min. R &suprema frontis vw 3500––1948. hoc est 30. grad. min. 18 1/2 R &sinistrum genu Ophiuchi 3500–1227. hoc est 26. grad. 17. min. Caetera nubes inmpedierunt. DIE 8. Vesperi, cùm vehementes illi calores facti iam essent temperatiores, distiterum inter se R &suprema frontis no 3500––1924. hoc est 30. grad. 11. min. R &sinister poples Ophiuchi 3500–1205. hoc est 26. grad. min. 9 1/2. R &dextrum femur Ophiuchi 1205–1709. hoc est 16. grad. min. 347. Aquila, &Cauda Cygni 3500––3410. hoc est 38. grad. 7. min.