# Opera omnia. Vol. 4 275.1-3

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 275.1 to 275.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/275.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/275.1

hoc est Altitudo (superiore margine 4220. seu eodem & Os Paegasi 2000–2794. hoc est Oris Paegasi in vmbra versa 9980. seu 45. grad. 4. min. Eadem Die Vesperi, Occultatio praecedentis duarum Caudae P à (. quia Keplerus monuerat fore vt (Stellas Caudae P tegeret nobis, idcircò attendendum duxi quid hac de re contingeret. Et nubes quidem perexiguam reliquerant spem quicquam obseruandi, ac potissimum circa praecedentem duarum P in tanta (vicinia, ob illius exilitatem; verùm tametsi obstiterunt, quo minus relicta à (detegi vsquam potuerit, permisere tamen ipsius conspectum, quo momento obtegi coepit. Varie, ac non ime labore sectatus illam fueram etiam maximo Telescopio, ob vniuersi propemodum aëris nubilositatem; sed fauore eximio distinctissimè visa est à sensibili interstitio, quovsque penè contigua fuit illustrato margini orientali ( vltra quem (adhuc asperatum) tantillum supererat marginis illius obscuri, praeter quem facta tandem est. Luna itaque subiit Stellam è regione superioris partis Maculae illius grandiusculae, & aliquatenus rotundae, quae est ad laeuam vmbilici, hoc est infra medium orientalis marginis parte fere duodecima totius ambitus Lunaris. Fuit autem tunc lucida V iam eleuata ad Ortum 3350. seu 18. grad. 31. min, vnde proditur hora 9. min. 47. Fuit & margo superior (altus 4940. seu 26. gr. 17. min. ac proinde Stella occultata 25. grad. 57. min, proximè, vnde proditur hora 9. min. 50/. Fuit denique altitudo Capitis Andromedae 9400. leu 43. grad. 14. min. vnde proditur hora 9. min. 50. crediderim horam Eadem nocte, seu DIE 27. Manè, appulsus (ad sequentem Caudae P quanquam non longè à memorata praecedentis occultatione ea fuit nubium densitas, vt vix (interuideri aliquoties potuerit, in horam primam à media nocte; patienter tamen aduigilaui, si fortè per rara laltem interualla progressum (versus Stellam animaduerti contingeret. Et certè cùm iam hora prima hiatus quidem efficerentur, minimè illi quidem sinceri, sed vaporosa quadam diffusione occupati, haud desperaui quin facta demùm maiore quadam attenuatione possem Stellam detegere.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
