# Opera omnia. Vol. 4 276.1-3

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 276.1 to 276.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/276.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/276.1

Nempe quia illa occasus regio, qua (erat occubitura praeripitur Vrbi ob montium altitudinem idcircò villam delegeram, non amplius quidem quadrante leucae versus Meridiem dissitam; sed tamen ob continuum, arduumque ascensum abunde sublimem, vt memorata regio ne minuto quidem foret eminentior. Translata maturè illûc fuerat vniuersa penè obseruatoria supellex cum schematibus, & picturis in nuperae Eclipseos obseruatione descriptis; tanetsi quae densitas nubium diem superiorem faciebat obscurum spem penè omnem adimeret conspieiundae per noctem (. Haec causa fuit cur amicos mecum alioquin conscensuros in vrbe reliquerim, ac solis quibusdam, quos frequenteis habeo in obseruando adiutores, impigrè comitantibus in destinatum locum emerserim ab ipso Crepusculo vsque. Perflabat continuò vehemens Vulturnus, cùm Africus semper nubeis ageret; adeò vt cùm ipsi deinceps tranquillum locum occuparemus, proximae quaeque arbores eradicandae viderentur. Porrò à noctis vsque initio, emicuerunt ab occasu, ac potissimùm aestiuo fulgetra penè continentia; aliquoties quoque, sed rarò, & obscurè tonuit in noctem vsque mediam, cùm & ventus visus nonnihil remitti. Crebriora exinde atque validiora fuere tonitrua; vt & non longè post horam primam, vehementia venti reuixit. Occultabatur semper (densissimis nubibus, nec interuidendae spes fuit, donec paulò ante secundam, visa est quaedam nubium tenuiorum series ab occasu hiemali sic procedere, vt succederet versus Lunam. Adaucta spes, cùm Aquila intra hiatum quendam interluxit, ac venti vehementia visa est nonnihil remitti. Igitur Aquilam sectando detecta demùm (est praeter tenuia nubila, & quantum aestimare licuit, vsurpando Telescopia, & respectando schemata, defectus iam fuit digitorum 5. Tunê lucida Aquilae fuit adhuc alta 340. seu 18. grad. 47. min. vnde prodit hora 13. min. 54. & ora Lunae inferior 540. seu 28. grad. 22. min. vnde hora 13. min. 55. Emersit pòst (paulò clarius, cùm iam tota semidiametro, aut insensibiliter ampliùs, forei obscurata. Erat proinde defectus digitorum 6. aut tantillum ampliùs, fortè 6 1/2. fuit tunc altitudo marginis inferioris (530. seu 27. grad. 55. min. vnde prodit hora 13. min. 59. inconspicua tunc Aquila; sed comparuerunt tamen tam lucida Lyrae, cuius altitudo fuit 475.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
