# Opera omnia. Vol. 4 276.4-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 276.4 to 276.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/276.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/276.4

seu 25. grad. min. 24 1/2. quàm Markab Paegasi, cuius etiam ad occasum altitudo in vmbra versa 765. seu 27. grad. 44. min. ex qua vtraque altitudine colligitur hora 14. min. 1. Rursus apparuit (, sed paulò obscurius, cùm iam videretur defectus proximè Digitorum7. aut aliquantò minùs, fortè 6 1/2. Fuit tum ora (inferior alta 525. seu 27. grad. 44. min. vnde hora 14. min. 2 1/2. & Lyra, quae sola comparuit 465. seu 24. grad. 56. min. vnde hora l4 min. 4. Non longè pòst visa clarissimè est, cùm defectus aestimaretur digitorum 72. tunc fuit altitudo orae inferioris (517. seu 27. grad. 20. min. vnde hora 14. min. 5 1/2. & ipsius lucidae Lyrae 456, seu 24. grad. 31. min. vnde hora 14. min. 7. Deinceps, neque ipsa Luna, neque vlla Stella sese conspiciendam exhibuit. Sola micuere fulgetra, & tanta quidem frequentiâ, vt vix oculi vel tantillum detineri possent aperti in Boream, quin summopere defatigarentur. Perseuerârunt autem in auroram vsque cum tonitrubus, donec successit pluuia, quae est effusa vberrimè ad ipsum vsque exortum Solem. Desinente pluuia occoepere nubes paulatim discerpi, & tum, cùm non curarem ampliùs demonstrare serenitatem. Caeterùm cùm diu exspectassem, si quas fortè obseruationes optimus Fabricius ex Oriente nancisceretur, priusquam alias attexerem, contigit tandem vt ex Aegypto, ac Syria obtinuerit, cùm inuisi illum post semestre tempus. Quia verò tunc omnium calculos subduxi, rem que ad Diodatum perscripsi, quam cum Hortensio communicaret idcircò fiet compendium, si partem praecipuam hûc transtulero illius Epistolae quae habetur in Epistolis pagina 85.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
