# Opera omnia. Vol. 4 276

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, AQVISSEXTIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/276

AQVISSEXTIIS. Auspicor verò haud immeritò ab ea obseruatione, quam in suis aedibus, ac obseruatorio proprio optimus Fabricius fieri procurauit. Accersiuit P. Theophilum Minutium ex Minimorum ordine, domesticosque adhibuit Agarratum, atque Corberanum. Obstitere plurimum ipsis venti, nubes, ac fulgetra; sed ita nihilominus, vt & quatuor praecipua puncta non omninò inuiderint, & plures Phaseis intermedias permiserint obseruitare. Itaque Initium Eclipseos nudo, liberóque oculo spectatum, tùm contingere visum est, cùm ora C superior foret adhuc alta ad occasum 32. grad. 15. min. & Aldebaran 27. grad. 5. min. (nempe ferreo Quadrante amplo, & singula minuta prima transuersalibus ostendente) vnde fuisse colligitur, ex (quidem hora 13. min. 25. ex Stella verò hora 13. min. 21. At respectatum Telescopio, seu cùm margo (coepit reuerâ temerari, orbarive luce primaria; adnotarum initium est eadem ora (alta adhuc 31. grad. 46. min. & Capella 39 grad. 20. min. vnde fuisse colligitur ex (quidem hor. 13. min. 31. ex Stella verò hor. 13. min. 30. Quod spectat ad Phaseis crescentis defectus, haud fuit omnium satis perspicua, accurataque designatio. Tres praecipuae fuere, obscuratio semissis Periphetiae, obscuratio bessis, & obscuratio dodrantis. Ac primùm quidem adnotatum est Semissem penè Peripheriae fuisse obscaratum, obscuratum, alto ad orientem Polluce 10. grad. 5. min. seu hor. 14. min. 0 1/2. Itemque Semissem fuisse obscuratum margine (superiore alto 28. grad. 55. min. seu hor. 14. min. 2. Et rursus cùm videretur paulò pòst deesse adhuc quidpiam semissi, consequenter tamen fuisse aliquid semisse ampliùs obscuratum, Capella ad orientem alta 45. gr. 0. min. seu hora 14. min. 51/2. adsumatur porrò intermedium congruum, & obscurationi Semissis Peripheriae tribuatur defectus digitorum 7. haud improbabile fiet crescentem (defectum digitorum 7.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
