Latin
PARISIIS
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 277
Unproofread scanNot analysed yet
PARISIIS. Obseruator fuit egregius ille, &non ignotus tibi, vt opinor Ismaël Bullialdus cui tametsi nubes, ac ventus ab occasu hiemali caetera praepedierint, sequentia tamen non inuiderunt. Ac primùm quidem, cùm defectus crescens per Telescopium appareret digitorum 7. fuit ipsi altitudo Lyrae in Quadrante idoneo 31. grad. 13. min. ac proinide hora 13. Cùm foret verò defectus digitorum 9. fuit altitudo eiusdem Lyrae 29. grad. 40. min. ac proinde hora 13. min. 48. Apparuit deinde Totalis obscurationis principium, Aquila alta 16. grad. 30. min. ac proinde Iota 14. min. a3i. Et Emersionis principium Lyra alta 14. grad. 32. min. ac proinde hora. 15. min. 40. Denique defectus decrescens apparuit praecisè digitorum 6. cùm Lyra foret adhuc alta 10. grad. 50. min. ac proinde hora 16. min. 12. ROMAE. Obseruatores ibi aliquot; sed aliquid sanè videtur πρὸς ἀκρίβειαι desiderari. Vt mittam illos, qui nimis multùm exorbitauisse videntur, duos propono, quibus est saltem quaepiam altitudo caelitùs desumpta. Prior est optimus ille, &doctissimus, clarissimusque P. Athanasius Kircherus è Societate Iesu, qui ab eximio nostro Fabricio prouocatus adhibuit quidem socium P. Melchiorem Incoferum ex eadem Societate Mathematicum insignem; sed fuit illis prae manibus pusillum solùm Astrolabium, vt minus sit mirum, si prodiderit nimiam temporis anticipationem.