# Opera omnia. Vol. 4 277.4-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 277.4 to 277.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/277.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/277.4

Quare verisimile est Totalem hanc obscurationem non coepisse tardiùs, quàm hora 14. min. 28. Recuperatio luminis prima adnotata est contigisse, cùm nubes occuparent (sed mox tamen antè eam fuisse conspicuam, claritate scilicet illa secundaria iam inualescente; idque cùm Lyra ad occasum attolleretur adhuc 7. gr. 50. min. seu hor. 16. min. 3. porrò quia cùm ( deinceps apparuit adnotatus est Quadrans Peripheriae iam restitutus, alto in ortum Pectore Cycni 21. grad. 5. min. vnde proditur hora 16. min. 15. eapropter, si supponamus respondere huic Quadranti restitutionem digit. 11/2. & tali restitutioni tribuamus vel sex vel ad summum 7. temporis minuta, videtur non potuisse prima recuperatio esse maturior, quàm hor. 16. m. 8, Et tempore quidem altitudinis Stellae Cycni adnotata est fuisse altitudo superioris marginis (13. grad. 10. min. vnde prodit solùm hor. 16. min. 4. sed fidendum magis videtur expositae altitudini, & collationi Fixarum; nisi quòd fortassis, ne tanta à conspecta vsque Lyra retardatio inducatur, assumi verisimiliter potest hora 16. min. 6. Phases decrescentis defectus neque tam multae, neque tam certae, constantesque sunt adnotatae; vt inscribi heic debeant. Id consideratione est dignum, quòd cùm (magis magisque intra crassitudinem vaporum demergeretur, species eius magis, magisque ampliari obseruaretur, etiam Telescopio. Finis restat, qui in clara iam aurora Telescopio respectatus, visus est contingere sub maiori pede Homuncionis illius Lunaris, cùm ora ( superior attolleretur adhuc 4. grad. 26. min. seu nor. 17. min. 1. at libero aëre spectatus, cùm eadem ota attolleretur 3. grad. 45. min. vnde colligitur hora 17. min. 5. saltem, si vera parallaxeos, refractionisque Lunaris habita est ratio.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
