Latin
NEAPOLI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 278-2
Unproofread scanNot analysed yet
NEAPOLI. Obseruârunt duo; heinc nempe egregius Matheseos Professor Camillus Gloriosus cum assumpto socio Bernardo de Magistris studioso Astronomiae; inde loannes Ladron de Gueuarra, praesente loanne Baptista de Benedictis perito Mathematico. Et huius quidem posterioris obseruatio nescio quo pacto non cohaereat, propter nimiam retardationem. Nempe Eclipseos initium refert ad horam 13. min. 51. ex Lunae altitudine 32. grad. 7. min. (quo etiam tempore plura horologia pulsauisse scribit hor. 11/2. à media nocte) quanquam se vsum sextante addit septem Palmorum Neapolitanorum, quo etiam minutorum partes exhibentur, &quo altitudo poli Neapolitana comprobata fuit eadem, quae exstat in Saminiati Tabulis, scilicet 40. grad. min. 48. 5. ne memorem alia momenta absque vlla altitudine (aut Stellarum prolata; etiam Finis Eclipseos, quem nescio quo pacto, doctus aliàs Astrologus contigisse collegerit Luna iam sub horizontem demersa minutis 30. Itaque tutior, &accuratior videtur prioris, hoc est, Camilli obseruatio. Certè ille perqual ingenuè profitetur deesse posse paucula aliquot minuta circa designatum Eclipseos initium. Quippe Caelo aliàs vndique serenissimo (ô quantum illius à nostro discrimen!) turbatus est ipse ob inumbrationem, Lunae verticem occupantem, cùm limbus tamen Telescopiointemeratus conspiceretur. Quare &initium Eclipseos contingere est opinatus, cùm Aldebaran iam attolleretur 31. grad. 55. min. (vtebatur autem Quadrante palmorum 4 1/2.) qua exaltitudine colligitur hor. 14. min. 23–. &quia subdit hoc momentum morula exigua antecessisse verum initium, ideò videtur assumi posse ad minimum pro initio hor. 14. min. 25. Totalem obscurationem contigisse dicit (addendo hanc obseruationem exactissimam, &indubiam) cùm iam altitudo Aldebarae foret 49. grad. 25. min. vnde colligitur horaiSubiicit, quo tempore fuit dimidium lucis recuperatae, horologium Nouitiatus lesuitici vicini pulsasse praecisè horam decimam, &quia adnotârat tempore prioris obscruationis idem horologium pulsauisse septimam, tempore posterioris octauam, adeò vt discrimen à priore sit horarum trium, à posteriore duarum. Idcircò, si ad horas 14. min. 231/2. addiderimus hotas 3. vel ad horas 14. min. 21. addiderimus horas 2. colligitur defectus decrescens digitorum 6. contigisse hora 17. min. 21. vel 23–. aut discrimine perexiguo hora 17. min. 22. CAHIRI IN AEGTPTO. Obseruauit P. Agathangelus Capucinus, vnà cum socio Ioanne Molino Dragomano Veneto. Is exquisito, vt memoiat, vsus est Astrolabio altitudini (accipiendae. Non adnotauit porrò an centrum, an oram (attenderit: attamen probabile est (supponamus saltem) attendisse centrum. gitur initium contigisse refert alta ad occasum (gradibus 27. quare &supposita, quam ille designat Poli altitudine 29. grad. 50. min. colligitur fuisse tunc hora 15. min. 14 1/2. supputârat ille ex Astrolabio hor. 15. min. 11. quo exiguo discrimine Instrumenti fides probatur. Totalem verò obscurationem coepisse (alta gradibus 15. quare &ex iisdem suppositis colligitur fuisse hora 16. min. 1612. Subdit prae Nili humiditate, vaporibus, ac nubilis obseruari non potuisse neque recupetationem lucis, neque demersionem (infra horizontem, neque alia.