# Opera omnia. Vol. 4 279-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, KEBECI IN NOVA FRANCIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/279-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/279-2

KEBECI IN NOVA FRANCIA. An postremò addam, quod Mothaeus noster Vayerius literis primùm indicauit, & ipse deinde facto comperi, exstate nempe in Relatione rerum nouae Franciae postridie Eclipseos conscripta, & Parisiis edita, quod P. Paulus lunius, & alij Patres Societatis Iesu ad Kebecum residentes (aut certè ad vicinas aedeis B. Mariae de Angelis) Eclipsin (magnam spectarint ipsa die Augusti 27. circiter nonam vespertinam; sanè Eclipses haud maiore praecisione adnotatae à Veteribus habentur & ab Astronomis curantur, vt proptereà ista obseruatio qualiscumque tandem sit, non fuerit nobis praetermittenda. Vtinam verò Patribus illis optimis venisset in mentem insigne quoddam Eclipseos punctum vel ex horologiis suis designare! Deum immortalem, quantum exinde quaesitum fuisset emolumentum & ipsi Geographiae, & expeditionibus, quae fieri solent in eas oras! Hactenus varias huius Eclipseos obseruationes refero. Non instituo verò illarum inter sese comparationem, qua seu consensus, seu dissensus circa incidentiam, motam, durationem, & consimilia innotescat. Duo quaedam solùm adnoto pro Longitudinum differentia, Vnum est, inde confirmari, quod addubitaueram Meridianum Parisiensem ab Aquensi, & Diniensi longiùs ad occasum distare, quàm hucvsque ex alia quadam Eclipsi supposuerimus. Scilicet discrimen inter Parisiensem & Aquensem habitum fuit minutorum temporariorum 14. at illud nunc majus intelligitur 12. proximè minutis; adeò proinde vt Diniensis (distans aliunde ab Aquensi tribus proximè minutis ad ortum) vix quicquam minùs à Parisiensi, quàm semisse horae dissideat. Porrò id facit, vt iam minus improbabilis videatur illa differentia, quam inter Diniensem, & Lodunensem Pictauiensemve Meridianos collegeramus ex occultatione Reguli à (quae tum Bullialdo Loduni, tum mihi Diniae est obseruata Die 17. Iunij an1627. vti sub finem Epistolarum de Z in O viso obiter adnotatum habes. Quin-etiam si Schickardus ipse ὁ μακαρίτης viueret, minus exinde miraretur Paradoxum illud ad quod tum ipsius, tum meae obseruationes Eclipseon nos vel maximè inuitos cogebant, nempe Meridianum Diniensem vix quicquam esse Tubingensi occidentaliorem habendum. Alterum est, inde constare, quàm nimis multum Tabulae, chartaeque Geographicae omnes, illa Aegypti, ac Syriae loca à nobis remoneant. Quippe parùm abest, quin tres horas, seu gradus 45. inter Meridianos Alepi, & Massiliae constituant (parùm est autem Massilia Aquis-Sextiis occidentalior) cùm ex relatis tamen constet, amplius quàm duas horas, seu 30.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
