Latin
299.1 to 299.3
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 299.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
hoc est Altitudo Reguli 450. seu 24. (margine occiduo remotóque, &2c 3500––1180. hoc est grad. 14. min. gelidum, ventosum, ac per nubila obduci à CreDIE 19. Vesperi, post diem pulcrum, pusculo coepta, distiterunt (margine occiduo remotóque, &Ceruix &3500–1392. hoc est Fuit tum alta (superiore margine 410. seu (eodem &Cor &3500–2094. hoc est Cor, &Ceruix S 3500–1935. hoc est 2c &Ceruix δ 3500–1742. hoc est DIE 20. Vesperi, Eclipsis (. Haud magna superfuerat spes conspiciundae Eclipseos, ex quo sub horam primam à meridie nubes quaedam maligna ab occasu ascendens, totum Caelum sic occupauit, vt nubeculae intereà subterueherentur actae partim Euro, partim Caecia. Verùm spes reuixit, cùm sub horam sextam effringi coepit obductum velum, ac Stellae quaedam intra paruos quosdam hiatus emicuerunt. Et sub septimam quidem, totum rursus Caelum obductum apparuit; attamen ex eo tempore sic discuti nubes, &rarescere coeperunt, vt sub horam 8. cum semisse paucae superfuerint, quas vehemens Caecias praeteruolare cogebat, cùm nos intereà perflaret Corus, non ille quidem vehemens sed gelidissimus tamen. Itaque Caelo magna ex parte serenato, accessi paulò ante 9. vt inter exspectandum Eclipsin, capescerem intereà locum tum (,tum 2 per haec tempora Acronychij. Adfuerunt autem mihi duntaxat memorati suprà Bollonius Canonicus, Tornator Beneficiatus, &alij tum Phasibus diiudicandis, tum praestandis aliis necessariis operis. Nihil attinet memorare apparatum Telescopiorum, &depictarum per singulos semidigitos Phaseon, nihil effigiem Lunae plenae, vsum Quadrati, &alia circa superiores Eclipseis descripta. Adnoto solùm me voluisse designare tempora obseruatarum Phaseon per Stellarum trium, aut saltem duarum altitudines, vt quamuis posset variatio vnius alteriusve minuti (ac praesertim inter festinandum) induci; illa tamen maiori quadam certitudine constarent, idque variatis potissimùm, adhibitisque nouis Stellis. Quin expectare etiam semper volui quovsque Phases per digitos, aut semidigitos variarentur; sed curare quoque intermedias, quantum quidem licuit propositis ob oculos schematibus duobus, &maiore conformitate ad alterutrum attenta.