# Opera omnia. Vol. 4 315.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 315.1 to 315.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/315.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/315.1

R & eadem lucida colli + euanescens prae claritate, ac nubilis 2900–2450. hoc est 2. grad. R & sinister humerus + etiam euanescens 2900–1570. hoc est 7. grad. 15. min. R ipse penè euanescens & Aquila 2900–2805. hoc est 31. grad. min. 501/2. Obsernâram hoc manè (eo fine potissimum vt hodiernum ipsius locum comparare possem cum occultatione humeri sinistri +2 per ipsam sequente manè peragenda: at nubes planè inuiderunt huiusmodi spectaculum, quae etiam per complureis dies Caelum plurimùm occuparunt, idque pluendo saepiusculè, ac interdum etiam Caelo murmurante. DIE 28. In Meridie, longitudo Vmbrae Rectae fuit pedum 3. digit. 9. lin. 10. part. 10. hoc est vniuersè particularum 6610. qualium stylus 16640. Quare & ratiocinanti vt priùs deprehensa est altitudo Poli 43. grad. 33. min. Eadem Die Vesperi, dehiscentibus nonnihil ad Austrum densioribus nubibus, quae sub meridiem tenuiores sic incrassatae fuerant, vt non longè post vehementer intonuerint, ac pluerint, licuit & in meridiano, non transcursim modò, vt diebus superioribus, sed etiam cum aliqua mora sic conspicere, vt obseruari potuerit. Distiterunt ergo inter se & & Spica ny supposita 2900–2530. hoc est 1. grad. min. 5 8 1/2. Notandum, licet & fuerit propemodum perpendicularis ipsi Spicae, cùm vtrumque Siduin meridiano exsisteret, non attigisse tamen ipsum neque hodie neque per totam hanc stationem Spicae perpendiculum exquisitè planè. Vltra meridianum aliud contigit. DIE 29. vt exquisita quadam ratione dianieter Solis obtineretur, apparatam habui Trabeculam quandam priùs complanatam Orgyiarum siue Toisarum Francicarum penè quatuor ductáque per ipsam rectâ lineâ, apposui ipsius extremis chartacea pinnacidia propè semipedalia, quae priùs etiam distinxeram lineis occultis, sed punctatis in spatiola 24. hae scilicet lineae cùm forent Trabeculae plano perpendiculares, & media quidem vtrinque Trabeculari lineae, collaturae erant vt extrema vmbrae superioris pinnacidij in inferiori receptae perfectâ normâ erigerentur. Dimensus porrò primùm ipsam inter pinnacidia distantiam, deprehendi illam pedum Parisiensium 22. digitorum 2. linearum 3. particul. 4. hoc est vniuersè particularum 38344. deprehendi postea 38308. Dimensus deinde latitudinem vtriusque pinnacidij, deprehendi ipsam digit. 5. lin. 6. partic. 4. seu vniuersè particularum 796. Adeò proinde vt dimidium pinnacidij fuerit particularum 398. & quodlibet ex memoratis 24. spatiolis particularum 3 31/2. tametsi hoc minus curandum. Subinde ergo cùm iam O altus circiter grad. 35. intromitteret radios in inferius Solarium per fenestram, seu ostium, quo in superius ingressus patet, transmissa etiam Trabecula per huiusmodi ostium, ea ratione suffulta est, vt ad opponendum Soli pinnacidia commodissimè moueretur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
