# Opera omnia. Vol. 4 321.5-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 321.5 to 321.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/321.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/321.5

DIE 19. Massiliae. Cùm iampridem in animum optimus Fabricius & ego induxissimus obseruare Massiliae vmbram Solstitialem, seu maximam Solis altitudinem in maxima declinatione, vt ea comparari posset cum antiqua illa per Massiliensem Pythean accepta, iuxta quam hypparchus pronunciauit Byzantium & Massiliam in eodem esse parallelo propter eandem proportionem Gnomonis ad vmbram in Solstitio, nempe qualis est 120. ad min. 42/2. Eapropter hûc concessimus à die superiore vsque postquam nubes transuolantes meridianum Solem nobis eripuerunt. Potrò quia vsurpare stylum altitudinis quam maximae constitueramus idcircò locis variis cùm priuatis tum publicis tota vrbe exploratis, commodior nullus inuentus est, quàm ipsum Collegium, quod Congregationis Oratoriae Patres optimi moderantur. Nempe quae aedes recens extruuntur, & ad exortum Ecclesiae sunt visae spatium continere prolixum satis, ac liberum, ob tectum Orgyis nouem sublime, & tabulata intermedia vnico excepto nondum absoluta. Ac poterat id solùm quidem tabulatum nobis obstare, verùm & Patres optimi illud effringi consenserunt, & ciuitatis Consules, quorum auspiciis, & impensis Collegium exaedificatur, planè demoliri mandârunt. Quinetiam nobilis Burgundius Consulum primus interfuit ipse, ac toto manè non destitit quicquid fuit, seu rerum, seu opeFariorum, necessarium, suppeditare, Itaque imprimisiperforatum tectum (cuius decliuitas non maior supra planum horizontis, grad. 17.) adplicitaque laminula, cuius in medio factum foramen, siue resectus circulus (quo Radij Solis transmitterentur) diametrum habuit linearum 6. & particularum 6. quales sunt huc vsque saepiùs memoratae. Deinde qua parte tabulatum fuit foramini suppositum, disiecta contiguatio est ad vnam circiter Orgyiam, ac demisso plumbo ex parte inferiore foraminis, substrata est, ac libellata à puncto casus in Boream lata satis, ac longa trabs, quae etiam priùs ad lineae ductum, ac mensurationem fuerat laeuigata. Haec linea non alia ratione effici potuit meridiana, quàm directione Magnetis, cuius variatio Massiliae, supposita est, qualis Aquis Sextiis, vtputa quinque ferè graduum. Non memoro verò, vt fenestrae omnes, quae vento admisso plumbi filum agitabant, ac nimiam etiam claritatem in praedictam trabem transmissurae erant, obturatae fuerint, addo solùm trabeculas duas ita fuisse copulatas, & à trabe supposita in tecti foramen erectas, vt rubricata linea secundum ipsarum longitudinem directa exquisitè responderit heinc quidem puncto casus plumbi in meridiana linea, inde inferiori sine meridianae ipsius foraminis orae hoc idcircò factum, vt styli altitudinem metiremur, quippe quae ex demisso filo tensili, & contractili rata, certaque esse non posset. Caeterùm hoc modo styli altitudo Orgyis octo fuit maior, quippe inuenta pedum Parisiensium 51. digit. 8. lin. 4. part. 0.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
