Latin
323.5 to 323.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 323.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo quia vt 3363. ad 1214. ita 100000. ad 36099. tangentem 70. grad. 9. min. 6. sec, complementi videlicet, siue altitudinis marginis superioris O, sequeretur ex hac praxi defectus minutorum proximè 17. quibus Aequator esset decliuior, &Polus eleuatior, quàm ex praxi superiore omnium accuratissima, certissimáque est deductum. Sed notandum tamen, cum ego ex mea operatione peracta ad Agarratum emersi, vix vmbtam Gnomonis ipsius attigisse meridianam lineam; &intercedere tamen potuit horae penè sextans 1/. vnde hoc est an tantum potui in ducenda meridiana linea errare: Delatus etiam fuerat Quadrans ille ferreus, qui solet esse vsui Aquis-Sextiis, &quo mense superiore acceptae fuerant heic aliquot altitudines meridianae praefectus ergo illi regendo Corranus retulit maximam Solis altitudinem fuisse duntaxat 70. gr. 6. m. vnde patet etiam defectus quinque proximè minutorum, quibus Aequator depressior, &Polus altior fieret, quàm fuerit iam antè tutiùs constitutum; imò quàm ipsemet Quadrans per iam memoratas altitudines indicauerit; vt propterea oporteat singulas eius diuisiones non esse prorsùs exquisitas. Porrò quia quaedam negotia sic illustrem Petriscium Aquas Sextias reuocauere, vt discedendum inter 4. &5. horas fuerit, volui ipse illum tametsi renuentem ideò comitari, quòd nescio quid metuerem de eius valetudine, quae solet esse haud multùm firma. Cogitabam autem me adeò maturè sequente die manè rursum discessurum, vt possem antè meridiem aduentare Massiliam. Et fecissem, sed obstitit qui nimis prolixus me corripuit somnus, seu enim quia parùm omninò Massiliae interquicueram seu quia post viae laborem tardè dormitum concesseram, nempe non antè mediam noctem; expergefactus sanè non sum antè septimam matutinam; id aegrè tuli (nisi quod somni salutaris non piguit) ac praesentiens potissimùm quantus aestus ad temporis angustias foret acceffurus. Itaque saluti consulere placuit, contentúmque esse eâ prouidentiâ, qua Agarratus fuerat relictus Massiliae, vt si quidpiam interueniret, obseruaret ipse an, &quantulum vmbra adhuc decurtaretur.