# Opera omnia. Vol. 4 324.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 324.1 to 324.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/324.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/324.1

quare cùm sit vt hic stylus ad illam vmbram ita 100000. ad 355531/2. idcircò habebitur tangens complementi altitudinis superioris orae Q 70. grad. 25. min. 4. sec. ex qua si detrahatur semidiameter OO. grad. 15. min. 4. sec. habebitur altitudo centri ipsius 70. grad. 10. min. 37. sec. auferatur inde Solis declinatio 23. grad. 31. min. 6. sec. supererit altitudo Aequatoris 46. grad. 39. min. 31. sec. prodibitque altitudo Poli 43. grad. 20. min. 29. sec. Atque ex his quidem constat maximam Solis altitudinem obseruatam pertinere ad diem 21. Caeterùm quia iam tunc Sol excesserat Initium G peruenerat enim in ipsa meridie ad trientem circiter gradus, ac proinde declinationem minuerat iam duobus circiter secundis, quibus debetur proximè vna ex memoratis particulis inde est vt si supposuerimus Solstitium in meridie contingere, vsurpari possit vmbra partium non 31751. sed 31750. Itaque Massiliae proportio Gnomonis ad vmbram Solstitialem pronunciari potest, vt Quia verò eadem proportione se habet Radius 10000000. ad tangentem 3554312. idcircò altitudo Q maxima, & secundum oram quidem superiorem intelligitur esse 70. grad. 25. min. 59. sec. ex qua si adimas semidiametrum Oo. grad. 15. min. 4. sec. superest altitudo centri ipsius 70. gr. 10. min. 55 sec. quòd si habeamus exquisitam declinationem Solis maximam à Tychone assignatam 23. grad. 31. min. 30. sec. idcircò si illam detraxerimus ex altitudine praedicta, restabit altitudo Aequatoris 46. grad. 39. min. 25. sec ac prodibit altitudo Poli 43. grad. 20. min. 35. sec. & si supponamus praeterea ritè assumi ex Tychone Solis parallaxin o. grad. 59. minideò hac detracta remanebit correcta altitudo Poli Massiliensis 43. grad. 19. min. 36. sec. Quòd variatio Magnetis supposita fuerit aequo maior grad. 3. & meridiana proinde linea fuerit tantundem occidentalior aequo ; i dcircò propter hos 3. gradus addere oportet summae altitudini Solis min. 1. sec. 1. & exinde ratiocinari. Praetereo autem conspirare cum eiusmodi altitudine obseruationes duorum meridierum proximè circunstantium. Quod autem obseruationes dierum 19. & 22. sex aut 7. secundis dissideant, nihil sanè mirum, vbi praesertim in promptu non est exquisitè determinare in quo puncto fiat nigerrimae vmbrae cum extenuatissima seu extrema luce indiuidua commissura lam si vsurpatum à nobis Gnomonem, cum eo comparemus, quem Pytheas suo tempors vsurpans, diuisum habuit in parteis 120. & cum subdiuisione per 5. in particulas 600. ratioci, nari primùm sic licet, si Gnomon 89328° exhibet vmbram 31750. quid Gnomon 600?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
