Latin
324.5 to 324.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 324.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
sanè 21312. haec autem reducta facient proportionem qualis est 120. ad 42 1/2. praeter quadrantem vnius quintae, cùm ille pronunciauerit esse vt 120. ad 41 1/2. sicque Solem Solstitialem habuerit altum (margine puta superiore) 70. grad. 47. min. 43. sec. Deinde cùm haec differentia discrimen inducat ab inuenta nobis altitudine o. grad. 21. min. 44. sec. an hoc habendum pro maximae declinationis decremento, quasi si illam nunc supponamus 23. grad. 31. min. 30. sec. ea dem Pytheae temporibus fuerit 23. grad. 53. min. 14. sec. quod sanè à vulgaribus placitis haud multùm abludit: an esse error aliquis in obseruatione potuit, vt facilè sanè contingere potest vulgareis Gnomones vsurpantibus? nempe vel sua breuitate, vel tantilla à perpendiculo desse xione (quam vix cauere quispiam possit) solent hi Gnomones in consimileis errores inducefe Ipse profectò nullam non adhibueram diligentiam, vt ligneus ille de quo iam antè, normaliter erigeretur; facie nimirùm ideò resecta, vt explorari plumbo posset (quod non perinde est in promptu, dum relinquuntur conici) adhaec obseruaram si ille diuideretur primùm in 126. ac deinde in 600. parteis, eiusmodi parteis fore satis amplas, ac fortassis cuiusmodi non fuissent ampliores vsurpatae à Pythea; &tamen error inductus est minutorum 15. quinetiam Die 17. inductus fuerat Aquis-Sextiis error minutorum 26. ac postmodùm quoque Die 21. minut. 24. &Die 22. minutorum rursùs 15. &hac Die 23. similiter; adeò vt proinde difficile sit aliquid certum consequi ex vulgari Gnomonum praxi; sed ἐπέχω. lisdem porrò Diebus 21. &22. adfui ipse Aquis-Sextiis, haud incommodum fore speranss possem ibi quoque vmbram Solstitialem obseruare. Ergo ipsa Die 21. Vmbra Recta fuit penis. digit. 5. lin. 6. part. 4. hoc est vniuersè partic. 5980. qualium stylus 16640. ex qua vt iam saep ratiocinando, altitudo Poli intelligeretur 43. gr. m. 3112. sed minuenda tamen Solis parallaxiEodem tempore diameter transuersa Ellipseos fuit digit. 1. lin. 9. part. 4. hoc est vniuersè partic. 256. longiorem non adnotaui ob causam posteà referendam, Stylus praeterea ligneus vsurpatus fuit ped. 1. digit. 11. lin. 3. part. 2. hoc est vniuersem partic. 3350. vmbra verò illius ab optimo Petriscio designata fuit digit. 8. lin. 6. part. 6. hoc est vniuersè partic. 1230. vnde sequitur altitudo O non 70 grad. 14. min. 2. sec. vt ex superiore, sed 69.