# Opera omnia. Vol. 4 350.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 350.1 to 350.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/350.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/350.1

circiter graduum, ac nubes ad ortum fuerunt attenuatae, adeò vt cum illis euanuerit. Forma fuit illi non absimilis, quod superiùs Mense Maio 1635. adnotatum exstat, nisi quòd radiusculi in regionem Soli oppositam nempe ad laeuam, seu versus Boream instar flammae protendebantur. Caelo post horam nonam ferenato, & cùm inter Cantoperdicium, ac Mirebellum trajecissem Druentiam, inuisi Sacellum Diuae Magdalenae, quod propè viam, ac supra rupem flumini quasi imminet. Occurrit ingredientibus qui lapis ad laeuam arcum portae inchoat cum inscriptione huiusmodi, ANNO DNI M. CC. XXXIX. III. NONAS. IVNNII SOL OBSCVRATVS FVIT. GRADA SI COMENZAS CO FENIRAS. QI BEN FARA BEN T. Inscriptionem hûc transfero in memoriam Eclipseos O, de qua etiam sic legitur in margine Martyrologij, quo Ecclesia nostra Diniensis pridem vsa est, Anno Düi M.CC.XXXIX. III. Nouemb. Iunij Die Veneris obscuratus Sol, ita quod visum fuit diem conuerti in noctem circa meridiem, & Stellae apparuerint. Non pigebit verò etiam adnotare quod de Eclipsi alia valde celebri in eodem Martyrologio his verbis habetur, Anno Dui M. CCCC. XV. & Die Veneris, quae fuit VI I. Iunij fuit Eclipsis Solis horâ secundâ post ortum Solis, & durauit per vnam horam a principio Eclipsis vsque ad finem, & Stellae videbantur clarissimè. Atque haec obiter. Viguit reliqua die calor, vt & die sequente sexta, qua Manoscae commoratus. Viguit & Die 7. qua accessi Diniam. Die 8. remitti coepit, ex quo nubibus matutinis successere pomeridianae, quae cum fulgetris, ac tonitrubus copiosissimam effudere pluuiam. Enimverô eadem. DIE 8. Diniae, cùm ab occasu circiter O coepissent nubes rarescere, atrendere placuit si fortè Quadratura (posset obseruari. Itaque cùm foret ( adhuc alta partibus Tangentis Apparuit (vix aliquid πρὸς διχοτομίαν deesse, idque non modò oculis nudis, verùm etiam duobus aut tribus Telescopiis minoribus, quibus (discus vno prospectu integer patet. Telescopiis maioribus, & Galileano potissimùm visum est adhuc minùs deesse; quanquam iudicium heinc minùs tutum, quòd nonnisi successiuè sectio illa detegeretur. Fuit intrà iam completus Homuncio, & aliquid etiam superadditum capiti ipsius. E regione anguli eius superioris emicuit punctum lucidum à continente luce separatum; & infra centrum, hoc est triente diametri ab inferiore angulo Bulla fuit majuscula, à qua quae iaciebatur vmbra cum semidisci residui obscuritate continuabatur, cùm suptà, infráque diuersimodè puncta lucida spatgerentur. Pòst (margine inferiore alta 315.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
