# Opera omnia. Vol. 4 351.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 351.5 to 351.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/351.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/351.5

partic. decurtata O. vnde exhibita est diamerer (integra o. Porrò heic Diniae pluit non-nihil eadem Die 15. & quidem sub Vesperam. Die 17. à meridie paulò vberiùs idque cum tonitrubus, & vehementissimo vento Die 21. idem penè. DIE 24. Vesperi, quia spes quaedam erat futurae serenitatis, & opinabar F non longè abesse à demonstratione sui matutina, conscendi maturè in montem, ac Monasterium Sancti Vincentij, Radio, Quadratóque praemissis, idque, vt possem potissimùm Q locum aucupari. Verùm ea vix semel patuit inter hiatus nubium. Cùm ea occubuisset, ad & & R conuersus sum; at nubes hoc solùm mihi permiserunt, distitere Altitudo Arcturi 800. seu R & Cor no 3512––2510. hoc est DIE 25. Manè, cùm ante auroram experrectus fuissem, ac Caelum vidissem eximiè serenum, coepi magna alacritate induere vesteis & sic Radium componere, vt pinnacidio altero designaret g cùm alterum & ad Pollucem, & ad Procyonem dirigeretur, quibuscum debebat Triangulum propè Isosceles constituere. Enimverò cùm primùm volui Organa educere, & sub dio collocare apparuit tota Septentrionis, Occasusque regio nubibus obducta, & cùm vellem saltem (à circumuicinis Fixis distantiam accipere, adfuere nubes Coro actae, quae (primùm, ac deinde Fixas, & totum denique Caelum admirabili celeritate conuelârunt. Quare re infecta discedendum fuit. Reliqua die tota fuit Caelum obscurum; sed videbatur successisse Coro Africus. Nocte sequente leuis pluuia. Die 26. à meridie praesertim fulgetra, tonitrua, ac pluuia effusissima, idque, ad mediam vsque noctem. & sesqui horam ampliùs. Die 27. iterùm ab ipsa meridie fulgetra, & tonitrua penè continentia, eaque cum pluuia effusissima, neque modò iam ad vsque mediam noctem, verùm ad vsque horam 7. Diei 28 Ipsa Die 28. ab hora 3. pomeridiana in noctem vsque, pluuia, sed non continens, neque effula veluti priùs. Die 29. idem penè. Die 30. rursùs idem, verùm cum tonitrubus. Die 31. pluit nonnihil circiter horam matutinam 11. at coepit à meridie leuis Corus Caelum perflare, ac spem aliquam serenitatis facere. Agarratus Aquis. Sextiis obseruauit Q à Die 29. Augusti in hunc modum, Q alto 7. grad. distiterunt min. 10. min. Polluce 37. grad. 45. min. ac proinde hora Q & margo occiduus remotúsque (2000–1749. hoc est 1. grad. min. 231/2. Idque altis (cuspide inferiore 7. grad. 35. min. g 9. grad. 10. min. Polluce 39. grad. 45. min.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
