# Opera omnia. Vol. 4 355-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 355. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/355-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/355-4

& Cor vel Ceruix Q tumultuariè (ac proinde non planè certò) 2000–836. hoc est 16. gr. min. 51/2. Fuit & vtcumque altitudo g 6. grad. 0. min. Syrij 27. grad. 0. min. DIE 16. Discessi Diniâ Aquas Sextias, Caelo satis pulcro. Die 19. pluit à meridie idque cum tonitrubus, fulgetrisque. Die 20. idem. Per duos hosce dies aër valdè refriguit. Die 21. etiam friguit vehementi Coro. Die 22 item Coro vehementissimo. Die 23. Caelo serenato, sed vento adhuc validissimo, depicta est (coloribus suis ab eximio illo Pictore, & caelatore Claudio Mellano, quem Româ redeuntem nobilis Petriscius apud se detinuit. Globulus ille praecipuus fuit adhuc ab ora decrementi remotior, quàm vt in occasum proiecerit vmbram. Macula illa parua & oblonga quae ad limbum orientalem, admodum vicina ipsi limbo fuit. DIE 24. Vento remissiore depicta iterùm (vestigium adhuc superfuit globuli antè memorati. Macula etiam illa adhuc vicina admodum limbo. Candicans fuit & clauus ille, qui inter ipsam, & cuspidem niueam. Memorabilis praesertim, neque perinde priùs adnotata illa Lunula penitùs vmbrosa Tt 2 Gassendi Obseruationes. vmbrosa quae ad latus occiduum quadratuli illi cuspidi imminentis. Sub meridiem vmbra pinnacidij superioris proiecta in inferius secundum eandem longitudinem, quae per aestatem superiorem reducta apparuit ad digitos 3. lin. 2. part. 2.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
