# Opera omnia. Vol. 4 357.5-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 357.5 to 357.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/357.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/357.5

Globulus ille maior integer penè apparuit in ipso Crepusculo; sub noctem autem mediam fuit totus demersus intra partem illummatam, ea qua initio excludebatur; subnatis nempe, & aggestis inter pingendum variis, variisque lucidis punctis. Et rupes illae, & areolae manifestissimè adhuc deprehensae sunt sese vt supra dictum, habere. Notandum interstitium lucis inter Caspiam, maculam, & proximum, seu occiduum (limbum ita fuisse attenuatum, vt strictius nunquam viderim id deprehensum fuerat sensim per dies superiores gracilescere: iam autem non attigit planè latitudinem, illius quasi phaseoli, seu naeui infra Boreum limbum satis apparentis. Memento (per hoc tempus 5 fuisse vicinam. Sub mediam noctem vmbra pinnacidij superioris secundum diametrum integram proiecta secundum verò decurtatam digit. 4. fuit in inferiore digit. 3. lin. 5. partic. 6. vniuersè partic. vnde colligitur lin 3. part. 6. vniuersè partic. DIE 9. In meridie, fuit vmbra diametri O in inferiore pinnacidio digit. 3. lin. 2. part. ter 2. vnde colligitur Solis semidiam. bis 3. vniuersè partic. Vesperi depicta (medium orae illuminatae visum est adhuc circiter calcem superioris illius pedis; nisi fuit fortè paulò inferius, seu procedendo versus Plantam. Potuere & montes, & areolae, seu pyxides adhuc discerni. Arcus ille superior fuit initio Crepusculi subnatus (idque cum granulatione quadam) totusque prominens extra ipsam illuminationis sectionem. Memento & interstitium, quod inter Caspiam, & oram (perstrictum adhuc exstitisse, fuit & (adhuc magis S vicina. DIE 10. Manè, quod Q statio deberet secundum Keplerum inter dies 11. & 12. celebrari; idcircò ad eam attendere placuit, distiterunt ergo inter se Crepusculo iam inchoato

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
