# Opera omnia. Vol. 4 358.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 358.1 to 358.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/358.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/358.1

DIE 13. Manè, Caelo vtcumque sereniore (quod & die 11. ab exorto O obscurari coeperat, pluerátque sub Vesperam, ac tota nocte consequente, & die etiam superiore tota turbidum exstiterat, donec sub horam 10. Vespertinam (nonnihil emicuit, ita vt crassè depingi potuerit) distiterunt inter se Q & Cor Hydrae 2900–2767–150. vniuersè –2917. hoc est 32. grad. 26. min. 20 & Ceruix Q euanescens 2900–2365. hoc est 29. grad. min. 281/2. Q & Cor & 2900–1743. hoc est 26. grad. min. 312. Altitudo § 19. grad. 40. min. Coidis δ 44. grad. 50. min. DIE 14. Manè, hiantibus nubibus, quae & teliqua die superiore Caelum occupauerant, à media solùm nocte (vtcumque depingi passae fuerant, distiterunt inter se, & alta quidem iam Q grad. 21. Vesperi fuit Caelum serenius saltem ab hora decima (antè enim sic fuerat totum tenuioribus nubilis respersum, vt Halos (circumfusa per treis circiter horas fuerit. Ora (occidua leuiter iam fuit lacerari coepta. Macula illa exilis ad oram (orientalem, de qua dictum diebus 23. 24. 25. 26. mensis superioris fuit iam triplo versus centrum, quàm per illos dies, promotior. Eadem die superiore visa fuerat eius à limbo distantia; tametsi limbus non fuisset adhuc exquisitè illustratus, nempe maculae latitudo videbatur posse bis, aut ter interiici inter maculam & limbum; cùm & aliunde valdè conspicua foret illa macula minor, quae est ipsi ab angulo superiori ad exortum. DIE 15. Manè, per hiatus nubium, ac aurora iam valdè clara, quippe ipsa Q alta circiter grad. 22. distiterunt inter se 20 & Ceruix Q euanescens 2900––2229. hoc est 28. grad. min. 44 1/2. DIE 16. Manè, depicta fuit per noctem (; macula porrò illa parua ad orientem visa est nonni hil quàm die superiore limbo Lunae vicinior. Temerari iam coepta fuit Caspia macula. Caelum serenum; sed expectatâ iam aurorae claritate nimia, distiterunt inter se 20 & Cor Q penè euanescens 2900–2263. hoc est 28. grad. min. 55 1/2. Eadem Die Vesperi, ac sub horam decimam, depictum est residuum, quod fuit quasi triens Caspiae maculae. Mirabilis enim fuit vmbra, quae totam illius orientalem eram occupaui? proiecta ex montibus eminentibus circum ipsam.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
