Latin
358.5 to 358.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 358.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Medium orae illuminatae, quantum aestimare licuit, fuit è regione puncti illius lucidi, quod est inter cuspidem niueam, &maculam illam die superiore ad orientem memoratam; haec macula porrò fuit adhuc vicinior orientali limbo quàm heri. Cirta medium orae illustratae memento (non longè abfuisse alimite Boreo. Exinde porrò, &sub noctem mediam, quia (fuit περίγειος, explorandae diametro ipsius enixè incubui. Ergo diametro integrè variè exponendo pinnacidia, &nunc quidem aestimatione inter obtusas cuspides, nunc progressione ex vmbra crassiore in tenuiorem, quovsque rursum incrassesceret (contorquendo nempe leuiter, ac sensim ipsam trabeculam) deprehendi tandem vmbram integra diametrò proiectam in pinnacidium inferius digit. 3. lin. a. partic. o. vniuersè particularum 456. quibus detractis ex latitudine pinnacidij 796. restant pro luce superstite 340. quorum dimidium 170. itaque ratiocinando vt antè efficitur vt longitudo Trabeculae 38344. ad 170. ita 100000. ad 44312. Tang. 0. grad. 15. min. 15. sec. pro semidiametro integra (. Expertus sum saepius an saltem vmbra colligeretur ad digit. 3. lin. 1. part. 6. vix autem potui aliquid tale vnquam deprehendere. Eo casu, quia forent vniuersè particul. 450. proderetur (semidiameter o. grad. 15. min. 31. sec. Quamobrem videtur ad summum pronunciari posse diameter (Perigeiae o. grad. 31. min. 0. sec. veriùs O. grad. 30. min. Vmbra diametri decurtatae exhibita fuit digit. 3. lin. 6. part. 6. vniuersè partic. 510. vnde vt supra ratiocinando colligitur dimidium decurtatae diam. o. grad. 12. min. 49. sec. atque adeò portio illuminata o. grad. 25. min. 38. sec. DIE 18. Manè, sub initium aurorae, &antequam nubes suborta occuparent (diametrum ipsius vtramque excipere vtcumque licuit. Et integra quidem proiecit vmbram in inferius pinnacidium digit. 3. lin. 3. decurtata verò digit. 3. lin. 9. parc. 6. vnde colligitur, ratiocinando, vt supra semidiameter (integra o. grad. 14. min. 42. sec. ac tota diameter o. grad.