# Opera omnia. Vol. 4 359.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 359.1 to 359.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/359.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/359.1

29. min. 24. sec. decurtata verò 0. grad. 11. min. 12. sec. & lux superstes 0. grad. 22. min Telescopio adnotare licuit dextrum, seu minorem pedem homuncionis adhuc integrum. videlicet lucis quasi virgula supererat ad occasum; cum & vniones ad aliam partem fierent iam valdè conspicui; discerni etiam iam potuerunt areolae illae infra proximè centrum, de quibus supra. Medium orae illuminatae visum est paulò inferius puncto lucido suprà memorato inter niueam cuspidem & maculam illam, quae iam sensibiliùs ipsi limbo admotior fuit. DIE 20. Manè, sereno Caelo (quale certè non fuerat reliqua die 18. qua tota O nusquàm comparuit, neque item 19. seu superiore, qua à tempore vsque antelucano in meridiem pluit, & exinde in multam noctem maxima ex parte nubilosum fuit) hoc inquam manè diei 20. depictum est occiput residuum homuncionis in cuius tam inferiore, quàm superiore parte ac versus angulum desinentem in seriem montium copiosa vmbra etsi variè interrupta apparuit. Detectae sunt statim memoratae iam areolae, sed non ea perspicuitate, quàm per incrementum (. Macula illa ad orientem vicina valdè limbo iam fuit. Licuit duntaxat diametrum decurtatam excipere. Ea autem proiecit vmbram in inferius vnde colligitur pinnacidium digit. 4. lin. 5. part. 0. vniuersè partic. DIE 21. Manè, erat Caelum adhuc serenum hora tertia, cùm expergefactus comparaui me & ad obseruandum (quadraturam, & ad explorandum eius diametrum, semidiametrumque. Enimverò Africus coepit eas nubeis diffundere, quae & totum Caelum breui occupârunt, & ne hiatus quidem paucos, intra quos ( visa est, omninò puros non reliquerunt. Itaque cura diametri, semidiametrique captandae dimissa, atiendi duntaxat, quantum licuit ad ipsam (quadraturam. Porrò cùm (fuit alta inferiore margine 46. grad. 0. min. Syrius 27. grad. 0. min. ac proinde apparuit (nudo visu exquisitè διχότομος, nisi aliqua etiam fuit, sed insensibilis curhora uatura. Minore Telescopio (quo tota (, & ampliùs vno prospectu conspicua sit) caetera quidem, seu per bessem sectionis ad Austrum διχότομος planè est visa; at supernè, seu versus Boream, tum ipsa cuspis visa est aliquantulum prominere, tum portiuncula ambitus quo macula orientalis maior à capite homuncionis discernitur vltra sectionem protensa fuit. Telescopio Galileano visum est etiam quicquid fuit infra praedictum ambitum, id est lucida, extremaque puncta fimbriatam oram efficientia posse vna linea recta comprehendi. Cuspis suprema occupata fuit illustratiore particula, quae est etiam visa prodire vltra praedictam lineam.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
