Latin
359.5 to 359.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 359.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ambitus verò ille nihil aliud fuit quàm series quaedam trium quasi scopulorum non omninò sese contingentium, &parumper dissitorum in ipso (quantum existimaui) angulo occipiti homuncionis à serie montium, seu rupium, quae exinde in ortum prorumpit. Haec fuit tota intra sectionem, solique tres scopuli extra, apparuit autem maximus qui supremus, ac remotissimus fuit. Ex areolis circa medium series deorsum procedens orientalium fuit planè intra lucem, ex occidentalioribus; duae grandiores sic fuere totae, &in ipsissima sectione terminatae fuerint. Pòst (eodem margine altâ 49. grad. 40. min. Polluce 62. grad. 15. min. ac proinde hora nudo visu nemo non dixisset leuissimam esse curuaturam. Minore Telescopio idem adhuc visum; nisi quòd propter explicatam superioris partis prominentiam, apparebat etiam quaedam, sed insensibilis curuatura. Maiore idem adhuc visum. Pòst nulla comparente Stella, &(alta eodem margine 57. grad. o. min. ac proinde eadem sunt adhuc omnia visa; &exceptis iis quae ad trientem superiorem prominehora re dicta sunt, nisi fuit curuatura quaedam, non fuit saltem vlla penitus extuberatio. Pòst (eodem margine altâ 61. grad. 25. min. Corde §41. grad. 15. min. ac proinde hora nemo non iurasset (nudo visu respectans, curuaturam in ea fuisse. Minore etiam Telescopio leuiter curua appatuit; fortè ob prominentiam trium scopulorum; iis enim exceptis visa est sectionis linea satis directa; saltem ea nihil protuberans habuit, fuitque haud dubiè potiùs recuruata. Maiore cuspis illa suprema visa est capi eadem sectione; ita vt soli tres scopuli viderentur extra ipsam. Superior arcarum iam memoratarum temerata fuit, neque integra, ac superiore praesertim parte. Ex hoc tempore (ampliùs interuidere non licuit. Nempe &exinde fuit totum tempus matutinum pluuium. DIE 22. Manè, sub auroram interuidere (licuit in hiatu quodam nubium tenuiorum. Naeuus illi, seu Phaseolus ad Boream fuit adhuc integer occidentali eius parte in ipsâ ora existente, &admodum quidem lucida. Supererant vltra sectionem quatuor, aut quinque ex montibus cum appendicula infernè circa medium, &nescio qua protensione supernè vicinius sectioni, quam internosse satis non potui. Ipse globulus seriem montium sequens orâ sui occiduâ tantum distitit à sectione, quantum ipsa lata fuit.