Latin
CAPVT IX
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 36
Unproofread scanNot analysed yet
Lib. II. agimus de specie, quae in eadem Planetae supra horizontem altitudine, etiam meridiana apparet. Ac in superioribus quidem Planetis res est facilis obseruatu, manifestáque admodùm. Nam quoties Soli opponuntur, idcircò maximi apparent, quòd in Perigaeis sint Epicyclorum: ne memorem ipsorum speciem tantò adhuc magis increscere, quantò magis Epicyclus ad Eccentrici Perigaeum accedit. Mars certè speciatim, qui aliàs vix stellae secundae magnitudinis exaequatur, in oppositione tamen, siue dum Acronychus est, ac vtroque po tissimum Perigaeo concurrente, ea euadit spe cie, vt Iouis, atque Veneris magnitudinem aemuletur Facilis verò etiam est in duobus inferioribus, Venere puta, ac Mercurio: sed Venere potissimùm; quippe quae versus Perigaeum, etiam interdiu, ac sub ipsum meridiem facilè videatur. Quamobrem autem non perinde videatur, cùm versus Apogaeum est, etsi eius species per noctem non esse minor appareat, intelligendum est ex infrà dicendis, vbi de eius cornibus. In Luna res est paullò difficilior: obseruauimus ipsi tamen eius diametrum, dum est tan in Eccentrico, quàm in Epicyclo Perigaea, esse minutorum 31. secundorum 6. &cùm Apogaea, minutorum 26. ac 36. secundorum: vtcumque alii ipsam ad tantam exilitatem non deducant In Sole difficillima; sed ipsi tamen illius quoque diametrum obseruauimus, dum Perigaeus quidem est, minutorum 31. secund. 6. quantam nempe ipsius Lunae; &cùm Apogaeus, minut. 30. secund. 12. planè vt non integrum omninò minutum intersit.