# Opera omnia. Vol. 4 363-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 363. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/363-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/363-2

Ipsa quidem Q visa est διχότομος esse; nescio tamen an nubilosa constitutio interior fuerit adhuc causata quandam insensibilem cauitatem. Vespere, visus R eadem formâ, depicta (, cum subnato vlteriùs puncto vltra illud diei praecedentis, quod iam pertinuit ad cuspidem. Medium orae illustratae inter maculam Caspiam, & calcem homuncionis. DIE 2. Mane, sereno Caelo, distiterunt inter se Q & Spica ny 2900–1655. hoc est 6. grad min. 4612. Q & Arcturus 2900––2268. hoc est2 8. grad. 57. min. Altitudo Arcturi 51. grad. 0. min. Vesperi depicta (cum tribus subnatis punctis vltra inferiorem cuspidem, ac in ipsamet circumferentia, praeter puncta dierum praecedentium, quae iam ad cuspidem pertinuerunt. Per Vu 2 Gassendi Obseruationes. Per hanc noctem Caelum obnubilatum, ac frigidum semper. Dies 3. tota obscura, AfricoNocte sequente pluit, ac etiam Die 4. toto manè, & rursùs ab hora circiter 6. vespertina effusissimè ad duas vsque horas post dimidium noctis. Exinde flans Corus Caelum serenauit. DIE 5. Vesperi; quadratura J.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
