# Opera omnia. Vol. 4 364.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 364.5 to 364.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/364.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/364.5

Pòst Procyone alto grad. 32. apparebat adhuc perfecta διχοτομία; quae nisi fuit, excessu potiùs, quàm defectu abfuit. Et nudo tamen oculo nondum adesse videbatur. Exinde ingressa est (praeter occidua nubila. Ea depicta est, ac praesertim secundum illam pyxidum admirabilem contexturam, seriémque & rupium, & vmbrarum memoratarum. Agnita adhuc fuerat in ipsa inferiore circumferentia, puncta illa exporrecta antè dies aliquot, quasi noduli vberioris cuiusdam lucis. Medium orae occiduae, ac illuminatae fuit inter calcem, & dimidium plantae pedis maioris homuncionis, fuit autem tam ista planta, quàm macula Caspia extremae orae prorsus vicina. Fuit dies 6. pluuia flante Africo. Nocte sequente penè rota pluit effusissimè. Dies 7. varia flante Coro. Vesperi (praeter nubeis nonnihil visa depictáque. Die 8. idem, nisi quod horis aliquot antè, & post meridiem fuit Caelum admodum serenum, Coro validissimo. Die 9 idem validissimo adhuc Coro. DIE 10. Manè, sereno Caelo, nisi ad exortum, qua parte exspectabaturque Z & Coro adhuc vehementi, apparuit tandem Q inter paucas nubeculas, distiterunt verò Q & lucida (opinor) colli Serpentis 2900–1875. hoc est 26. grad. min. 47 1/2. Q & Borea lanx Z 2900–423. hoc est 18. grad. min. 35 1/2. Altitudo g 3. gr. 30. min. Lancis Boreae 20. grad. 15. min. & Austrina lanx S 2900–1068. hoc est 22. grad. 16 min. & Q 2900––2416. hoc est 29. grad. min. 45/2. Altitudo F 4. grad. 40. min. Lancis Boreae 22. grad. 0. min. Placuit subinde explorare an & Telescopio corniculatus appareret; attamen ea fuit venti agitatio, vt nunquam Telescopium satis interquieuerit ad hoc distinctè percipiendum. Ac visus sum quidem agnoscere falcem; sed vereor ne id fuerit ex anticipatione potiùs, quàm ex certa inspectione. Denique autem planè euanescens, & Q iterùm 2900––2438. hoc est 29. grad. min. 5515. Alto & circiter 8. grad. 30. min. Q & Spica my 2000–532. hoc est 14. grad. min. 217. Sub horam vndecimam, respecta Q Telescopio διχοτόμου maior non apparuit. Quinetiam vix talis iudicari potuit, nescio an ob vultum nonnihil commaculatum circiter medium disculum. Porrò ea apparuit sensibiliter diametro sua decreuisse. Nam, quantum aestimare licuit, potuit diameter aperturae, seu foraminis apparentis Telescopij capere octies proximè diametrum Veneream; Et quoniam eadem apertura non capit nisi quintam proximè partem diametri Lunaris, sequeretur diametrum Q in maxima elongatione non esse nisi /5. diametri ipsius ( In meridie, aut proximè diameter O exhibita fuit secundum sui vmbram in inferiore pinnacidio digit. 3. lin. 2. part. 0. (idque repetita aliquoties obseruatione) vniuersè partic. 456. vnde vt supra ratiocinando colligitur semidiameter O15. min. 15. sec. diameter verò 30. min.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
