# Opera omnia. Vol. 4 37-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/37-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/37-2

CAPVT XII. Quid Parallaxis, ob quam Planeta altiores, aut humiliores iudicantur. ARALLAXEIOS nomine intelligitur heic non quaeuis commutatio; sed commutatio Visus, quae appellatur etiam Visus aberratio, & Aspectus diuersitas; ac describi solet, Differentia inter verum & visum locum alicuius Astri. Verus porrò locus alicuius Astri est punctum in Firmamento, aut supremo Caelo; ad quod terminatur recta linea ex centro Terrae, siue Mundi, per ipsum Astri centrum traducta Visus autem locus est punctum in eodem, ad quod terminatur recta linea, quae ex oculo, per idem Astri centrum traducitur. Vnde & quia ista duo puncta incidunt in eundem verticalem circulum; definiri quoque parallaxis solet, Arcus verticalis, qui intercipitur inter verum, & visum locum Esto v. c. A centrum Terrae, vel Mundi; CBD Terrae superficies; B oculus; EFG verticalis in Firmamento, seu supremo Caelo Astrum sit imprimis in Horizonte sensibili H; tunc Verus locus erit I, terminans puta lineam Al: locus visus K, terminans putâ lineam BK; & arcus IK Par allaxis; scilicet discrimen inter vtrumque locum Quòd si deinde Astrum eleuatum fuerit ad L; constat Parallaxin eius fore MN; si ad O, Parallaxim fore PQ, & ita de caeteris locis. Vbi interim adnota Parallaxin Horizontalem esse maximam; ac ipsam, ascendent. Astro, sic decrescere, vt si Astrum ad verticem R peruenerit, nulla demùm sit Parallaxis futura; quòd lineis veri & visi locorum in vnam coëuntibus, idem futurus sit Verus, ac Visus locus. Adnotare verò etiam licet, quò aliquod Astrum est Terrae propinquius, eo maiorem ipsi Parallaxin creari. Nam Astrum, V. c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
