Latin
CAPVT XII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 38
Unproofread scanNot analysed yet
in S hoc est in eadem horizontali linea cum H creat Parallaxin TK; in V, hoc est in eadem veri loci linea cum L, creat Parallaxin NX; in Y, hoc est in eadem cum O, creat Parallaxin QZ Quin adnotare etiam oportet Angulum, qui fit in centro Planetae ex lineis Veri, ac Visi locorum, &cui semidiameter Terrae opponitur, qualis est V. c. Angulus AHB, aut ALB, &c ipsum propriè esse, qui &dicitur Angulus, &est mensura, Parallaxeos. Nimirùm prout ipse est aut magnus, aut paruus, aut nullus; arcus quoque ille, qui Parallaxis dicitur, magnus, paruus, aut nullus est. Praetereo porrò esse aliam quandam Parallaxeos speciem, quae in Luna attenditur, &tam secundum longitudinem, quàm secundum latitudinem fit. Ea nempe non attenditur in verticali circulo; sed aut in ipsa Ecliptica, quam circuli latitudinum veri, ac visi locorum in diuersis partibus intersecant, arcumque intercipiunt Longitudinis Parallaxin dictum: aut in circulo ad Eclipticam recto, quem intersecant duo circuli per loca verum, &visum ducti Eclipticaeque paralleli; &intercipientes arcum, qui Parallaxis Latitudinis appellatur.