# Opera omnia. Vol. 4 38

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/38

in S hoc est in eadem horizontali linea cum H creat Parallaxin TK; in V, hoc est in eadem veri loci linea cum L, creat Parallaxin NX; in Y, hoc est in eadem cum O, creat Parallaxin QZ Quin adnotare etiam oportet Angulum, qui fit in centro Planetae ex lineis Veri, ac Visi locorum, & cui semidiameter Terrae opponitur, qualis est V. c. Angulus AHB, aut ALB, &c ipsum propriè esse, qui & dicitur Angulus, & est mensura, Parallaxeos. Nimirùm prout ipse est aut magnus, aut paruus, aut nullus; arcus quoque ille, qui Parallaxis dicitur, magnus, paruus, aut nullus est. Praetereo porrò esse aliam quandam Parallaxeos speciem, quae in Luna attenditur, & tam secundum longitudinem, quàm secundum latitudinem fit. Ea nempe non attenditur in verticali circulo; sed aut in ipsa Ecliptica, quam circuli latitudinum veri, ac visi locorum in diuersis partibus intersecant, arcumque intercipiunt Longitudinis Parallaxin dictum: aut in circulo ad Eclipticam recto, quem intersecant duo circuli per loca verum, & visum ducti Eclipticaeque paralleli; & intercipientes arcum, qui Parallaxis Latitudinis appellatur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
