Latin
402.5 to 402.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 402.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
(reliquit Angulum A Austrinum parte lucida; &cùm detexi erat iam Stella distans à margine, ac è regione partis superioris Caspiae maculae, quanta penè videbatur esse maculae longitudo, seu quasi 35. diametri Lunaris: à Borea verò cuspide, quasi 1/2. tametsi illi propius (quippe altius emerserat) idque eadem lucida in ore Q alta 37. gr. 30. m. hoc est hor. 8. m. 21. (texit orientalissimam Pleiadum, inferiùs, putò, quàm caeteras: sed non vidi tamen id enim contigit, cùm adhuc attenderem ad angulum occiduum, distantem iam à limbo, ac penè è regione inferioris partis Caspiae maculae intercapedine ad superiorem dupla, aut etiam aliquid amplius, nempe quasi quadrans, neque tamen omnino triens diametri Lunaris. (Reliquit lucidam Pleiadum parte lucida: sed erat iam Stella distans à limbo quantam penè Caspia fuit lata, videlicet quasi 33. diametri Lunaris, &à superiore Boreo angulo quasi –,ipsius lucidi limbi. Apparebat autem è regione extremi Nasi, siue occidui anguli in facie Homuncionis, aut insensibiliter infrà, idque totum alta Ceruice &33. gr. 30. m. hoc est hor. 9. m. 19. (limbo sui lucido, &superiore quidem parte Caspiae distabat iam à lucida Pleiadum tota apertura Telescopij, sen triente diametri (cùm Ceruix Q foret alta 35. grad. 30. min. hoc est hora 9. grad. 38. min. (denique reliquit orientalissimam Pleiadum parte sui lucida. Erat autem iam Stella distans ab ipsius limbo, &è regione quidem superioris partes Caspiae, vel quasi 1/2. à Boreo angulo, distans inquam, à limbo, quantum apparuit latitudinis ipsius Caspiae dimidium, seu quasi 35. aut 1/5. diametri Lunaris; idque alta Ceruice S. 44. gr. 30. min. hoc est hora 10. min. 20. sui 17. Fuit ⟨ἀμφίκυρτος. Dicta illa Carthusia distitit à limbo serrato diametri Caspia, quia fuit vicina limbo, idcircò tenuissima, medium limbi lucidi, occiduique inter ipsam Caspiam, &pedem Homuncionis vicinum. DIE 25. Ventus semper validissimus, &frigus acutissimum. Die 26. idem memorantur per hosce dies mortui frigore homines, citri, ficus, oleae, similesque arbores enectae. Portus etiam Massiliensis concreuit in gelu circum naues, &c. DIE27. Ventus remissior, neque frigus adeò intensum. Dies 28. sine vento, frigus remissum. DIE 29.