Latin
410.5 to 410.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 410.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm à Vespera Diei 7. leuem persensissem febris paroxismum, sequutus alius Die 8. etiam Vesperi fuit longè vehementior: sed is tamen non obstitisset quin sequente manê montem conscendissem, si spes fuisset serenitatis. A meridie Diei 9. tonuit, ac pluit, sed leuiter. Vespere quoque insequente febricula leuis, vt die septima; sed proximo tamen manè non conscendi, quod non leuiter plueret. Vespere porrò decimae diei tanto diuexatus paroxysmo fui, vt dimittenda prorsùs fuerit obseruandi Mercurij cura. Ac tertiana quidem simplex, seu alterius diebus incurrens sequuta est febris in diem decimum septimum, verùm deinceps ingeminata, seu in dies singulos ea obstinatione successit, vt vix tandem excesserit die penultima Septembris. Iam nempe tertium ingrauescebat, cùm Hormini pratensis folia ad vtriusque Carpi radicem internam, seu qua Arteriarum exploratur pulsus, foeliciter applicita ipsam penitùs exturbârunt. Enimverò ea consequuta virium imbecillitas fuit, vt ne iam quidem per Decembrim penitus conualuerim. Nocuit nempe frigus hiemale quod à medio Septembri coepit, quod pruinosas fecit vindemias, quod per Lucalia niueis diffudit, quod denique vix temperatum sub Nouembris initium. Deinde verò licet plerique placidi dies affulserint: tempestatis tamen hibernae fuit genius, frigúsque, &glacies continuò penè perseuerauit. Caeterùm quia aegrè ferebam non valere me vt coniunctionem Q cum O circiter Octobris finem obseruarem, scripsi ad Agatratum Sam-maximini tum degentem vti vel conueniret me, vel ageret illeic quod posset. Cùm discedere autem non vacauerit, rescripsit se Mercurium quidem in O nusquam detexisse; sed coniunctionem tamen vel certè loca proxima Saturni, Martisque die trigesima obseruasse. Cùm obseruationem verò simul miserit, ipsam ecce, MENSE MMENSE OCTOBRI, Die 30. Vesperi, Coro vehemente, Sam-maximini, distiterunt inter se R &&2772–2000, hoc est 1. grad. 30. min. Altitudo &tunc fuit 24. grad. 30. min. I 25. grad. 40. min. lucidae V 18. grad. 10. min. R &sinister humerus –2000–2149. hoc est 23. grad. min. 2614. &&sinister humerus +2000–2030. hoc est 24. grad. 47. min. &&praecedens duarum lucid, in Cauda P 2000–1219. hoc est 18. grad. min. 151/2. Altitudo &23. grad. 30. min. lucidae V 23. grad. 40. min. R &eadem Stella P 2000–1123. hoc est 17. grad. 43. min. Sinister humerus +&Austrinum cornu P 2000–2078 hoc est 28. gr. m. 501/2. (ipse 23. gr.