# Opera omnia. Vol. 4 411-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 411. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/411-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/411-2

exorbitant magis à vero ex aliàs deductis abundè intelligitur. Quia verò quod ad tempus spectat Eichstadiana Ephemeris pollicita est coniunctionem Die 31. sub horam 3. ameridie, ideo censui inuigilandum non illo modò tempore, sed maximè etiam sub matutinam decimam, si fortè eadem contingeret, quae memorato illo anno 5. horarum anticipatio. Et quia Durretica promisit Die 30. sub horam 6. matutinam, ideò attendendum putaui tum toto quidem illo die, sed maximè sub Vesperam, si fortè eadem, quae eodem anno duodecim horarum retardatio foret. Quinetiam vt res fieret certior, praesto esse omnia curaui duobus, tribusve diebus maturiùs. Ergo omnibus apparatis vt alias, in pari negotio. DIE 27. Caelo sereno à meridie in noctem vsque nihil visum. DIE 28. Neque ante, neque post meridiem quicquam. DIE 29. Caelum obductum ab antelucano vsque tempore. Ab hora etiam ij vehementissimus flauit Corus. Tandem sub 4. pomeridianam attenuata sunt nubila, praetêrque illa Sol visus est: at in ipso nihil comparuit. DIE 30. Manè, sub horam nonam cum semisse, eo circiter tempore quo mons videre Solem permisit, discussae fuere nebulae, quae Caelum occupanerant, sicque Sol liquidò apparuit, in quo ea macula gemella à die superiore in disco subnata; nulquam autem Mercurius. Successere breui pòst nubes, quas supernè Corus agebat cùm propè terram non sentiretur; iis autem O contectus est. adnotatae sunt maculae vltra verticalem, seu min. Postea Sole alto grad. 26. seu hora parte orientali, ac inferiore circuli, quem in machina obiiciebam Soli. Apparuerunt autem paululùm obscurae, distititque ipsarum interstitium medium à circuli centio partibus 30. qualium diameter circuli fuit 120. ab insima diametro partibus 32. Fuit verò longitudo vtriusque part. 3. latitudo part. 11/2. Centrorum distantia part. 3. Porrò hoc propè tempore validissimus rursum coepit Corus, qui à Vespere superiore violentus esse desierat. Continuò deinde inspectatus O: sed ad meridiem vsque nihil in eo visum praeter maculas, quae iam hunc situm obtinuerunt, habuitque sinisterior, quam priùs non detexeramus subnatam, seu potiùs decisam ab ipsa appendiculam. Transuolantibus postea nubibus interuilus est saepiùs O quovsque fuit solùm altus 3. grad. fuitque proinde hora min. DIE 31. Manè, retulit primùm famulus se nihil vidisse praeter maculas ab hora vsque 71/. qua Sol est exortus ad S. Vincentium, ad vsque horam 10. qua ipse domi iam obseruabam; iurauit CCc 2 Gassendi Obseruationes. MDCXXXVIII iurauit autem se paesertim ad eam partem attendisse, quam ego indicaueram. Deinceps auLiniae, Octo, tem sine ego siue famulus attendentes continuò nihil praeterea vidimus ad vsque meridiem bri. quo maculae sese habuerunt, vt in schemate adnotatur, Deinde quoque ad Vesperam vsque, aut certè Sole duntaxat alto 4.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
