Latin
418.1 to 418.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 418.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm reciperem me in aedeis incurrit (in oculos, visaque est esse omninò proxima τῇ διχότομιᾳ ingressus ergo vsurpaui Telescopium, ac in ipso Solis occasu visa est praecisè, atque exquisite διχότομος esse. Nisi verò exquisitissimè fuit, aliquid insensibile superfuit potiùs, quàm defuit; sed vix illud quispiam agniturus fuit. Intellige autem Telescopio; nam oculo nudo visum est aliquid adhuc desiderari. Spectatus posteà R est Galileano Telescopio, visus est autem exilissimus ac huiusmodi proximè figurâ DIE 20. Eclipsis (. Tametsi su G perioris morbi superessent reliquiae, incumbendum nihilominus, quantum liceret, censui huius Eclipseos obseruationi. Et mandaram quidem Agarrato, vt Aquis Sextiis detentus illam perinde obseruari, abs me fieri compererat; verùm obstare nihil, quin me quoque crederem Caelo. Apparui autem imprimis schemata (deficientis pro singulis Phaseon semidigitis: &quia probè memineram Terrenae Vmbrae arcum in disco Lunari, visum semper fuisse, per superiores Eclipseis, portionem circuli minoris, quàm cuius diameter esset ad ambitum (tripla proximè, vt iuxta placita vulgaria supposueram, expresseramque schematibus; ideò in ducendis hac vice arcubus, qui vmbram referrent vsurpaui circino Lunae Semidiametros 21/2. duntaxat. Apparata verò etiam habui quaedam schemata, in quibus arcus ducti forent ex semidiametris (2. 27. 21. &ita procedendo per octonas parteis ad semidiametros vsque treis: vt respectando Telescopio in (,&conuersis statim oculis in schemata, de Lunae consonantia cum schematibus iudicarem. Adhaec vsus sum famulo, qui sectaretur, pronunciaretque alicuius Fixae altitudinem Quadrante superiùs descripto, diuisis videlicet Costis, seu lateribus more Tangentium in parteis mille. Cùm illo autem referente altitudinem obseruatam, non viderentur Phases praecisè iudicari per schemata, tum per quadranteis semissibus interpositos exprimendas duxi. Aderant verò qui Phaseis mecum aestimarent supra-nominatus Tornator, &amicorum insuper vnus, qui in id etiam incumbebat, vt ad singulos semidigitos defectus formam comparatione horizontis repraesentaret. Vsurpandas porrò censui tanquam commodissimas &continenter obseruabileis Stellas, tempore quidem incidentiae Oculum &,tempore verò emersionis dextrum Otionis humerum; cúmque vnam praetereà, alteramve Stellam vsurpatam vellem, dimittere tamen eam curam oportuit, quod id famulum non nimis assuetum, expertumque conturbaret, neque ipse imbecillus, adstrictusque Telescopio, ac schematibus, quae famulus alius coram habebat, versabatque, possem eò saepius aduertere.